Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3402. 1638 Aan Christina van ZwedenGa naar voetnoot1.Serenissimae, Potentissimae ac Christianissimae Dominae Christinae, Sueonum, Gotthorum et Wandalorum Reginae. Cum inter caetera regni aut adminicula aut ornamenta etiam ad latinae linguae cognitionem te, Domina, tui ingenii admiranda, et, ut efficaciore verbo rem eloquar, paterna felicitas promoverit, recte facere arbitror subditos ac ministros Augustae Maiestatis tuae, si eo sermone non tantum, ut solemus per epistolas, sed et inspectante humano genere compellent. Inter omnia scripta quin regnantibus utilissimae sint historiae, dubitat nemo: neque id ignorat Maiestas tua, quique ei adsunt viri prudentia rerumque peritia non minus quam generis splendore eminentes. Ex omni autem historia nulla est abs te dignior legi quam Sueonum Gotthorumque res complectens cis omni aetate maximas, nisi quod eas solius Parentis tuiGa naar voetnoot2 ad immortalem famam geniti Principis actus immensum superant. Dabunt et Graeci, dabunt Romani, aliarumque gentium annales, per quae Maiestas tua ad gubernandum regnum istud inter Europaea haud dubie spatio amplissimum, virorum autem virtute nulli cedens, ad tegendos socios, ad domandos hostes, ad belli denique omnes pacisque artes instruatur, sed nec nostrum seculum sterile insignium exemplorum fuitGa naar voetnoot3. Atque ut nunc eius, quem venerabundus nominavi, genitoris tui Gustavi magni facta non tam praeteream, quam in tempus seponam aliud: certe bellum illud Batavorum, quod iam in 68. annum mira casuum varietate trahitur - nam ut XII annorum interpositae induciae nihil aliud quam bellum in loca partim vicina partim longinqua transtulere - ita omnium prudenter de rebus iudicantium in se vertit animos, ut nemo sit mediocriter in Republica versatus, qui non eius cognitionem legendo haurire voluerit, eius tamen descriptione gloriam aucupati sunt Romani cardinales, duces vero egregii e Gallia, Hispania, Italia, ut alios taceam, quorum vix sit inire numerum. Neque sane immerito. Quid enim mirabilius quam populos, quorum amantem quietis et mercatus animum pleraeque gentes et maxime Hispani in socordiae partem interpretabantur, contra potentiam illam, cui sol nunquam occidit, quae se omnibus regibus formidandam fecit neque id iactare veretur insurrexisse, libertatem vi raptam defendisse armis, federibus regum, hostium denique pactione bellum reddidisse Hispaniae, protulisse ad Indos et ad novum illum orbem, qui non nisi ad imponendam veteri orbi servitutem | |
detectus, et e tot seculorum caligine erutus videbatur. Et certe praeliorum terrestrium artes forte aliunde discentur melius: at pugnarum navalium, obsidionum, tutandarum urbium praecepta nullae historiae aut plura dederint aut meliora. Mihi vero, cur eas scriberem, scriptasque nunc ad illarum induciarum usque tempus ederemGa naar voetnoot1 causae fuere, non quod certamen sumere vellem cum maximis nostri saeculi ingeniis, Italis praesertim, quibus ista et intelligendi et vere explicandi laus avita est; sed quod mihi nato in Hollandia ac in aliqua Reipublicae parte aliquandiu versato quaedam licuit cognoscere inspiciendo consulta, federa, legatorum acta, interrogando eos, qui belli rebus non interfuerant tantum, sed et praefuerant, quae aliis haud aeque promptum fuit discere, et quorum notitia fraudanda non erat posteritas. Incendit me, ut scriberem et illud, quod principis MauritiiGa naar voetnoot2, in isto belli genere multisque aliis in doctrinis egregii ducis, virtutes suspiciebam maxime, et grato et favente animo celebrare amabam. Neque hunc propensum meum in laudes suas animum aut ignoravit aut dissimulavit ipse, antequam partes suscipiendas sibi duxit Ordinum Hollandiae decretis, quod constat, ut vere nos arbitrabamur, etiam iuri eorum ac potestati contrarias. Quanquam vero alia est ad gubernandi regula regnorum, alia populorum qui liberi aut sunt aut vocari se gaudent, ratio; haec tamen historia cum regibus cunctis multas potest afferre utilitates, tum, etiamsi Maiestati tuae propius ego non essem, quod sum et ero semper, peculiares tamen ob causas nulli sceptra tenentium potius erat consecranda. Nam ita temperatum est ab antiquo et sub tuo imperio maxime, Sueonum regimen, ut res multis insociabiles creditas, principatum et libertatemGa naar voetnoot3 felici temperamento misceat; et illa mutatio, quam ante 40 hos annos in Sueonum terras introducere voluerunt homines improvidi, per obliquos calles tendebat ad inquisitiones in verba, in sensus ipsos, ad ignes denique illos, quos Batavi, gens pacis amantissima, tam gravi bello exstinguendos credidere. Tum vero ea gens illa, cuius hic gesta memorantur, fulget Tuae Maiestatis amicitia ac federe, liceat addere quod partem magnam huius Historiae faciat Elisabetha, Anglorum reginaGa naar voetnoot4, praedicatis adeo Amazonibus nihilo minor, cuius ut virtutes, Domina, in ista tua beatissima indole conspicimus, ita Eiusdem Tuae Maiestati praecamur fortunam, addito tantum ad eam coniugio et sobole apud nobilissimos Sueonum, Gotthorumque populos, dum sol erit, regnatura. |
|