Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3387. 1637 december 18. Van J.A. SalviusGa naar voetnoot1.Excellentissime Domine, Literas E.T. de 11/21 NovembrisGa naar voetnoot2 et alteras de 18/28 ejusdemGa naar voetnoot3 - cum exemplo earum quas nondum hic appulso Davausiano nuncioGa naar voetnoot4 ferendas commisit -, cepi: sed posteriores, ut postarum Hamburgensium directorGa naar voetnoot5 affirmat, inter Antwerpiam et Coloniam apertas. Ex illis video E.T. conjecturas de intentione implendi pacta WismariensiaGa naar voetnoot6 e parte Galliae, ex his, quid Dn. ChavigniacusGa naar voetnoot7 addiderit. Tempus triennale societatis nos currere volumus a 1 Aug. anni 1636, quo die a S.R. M.te SueciaeGa naar voetnoot8 rata sunt habita. Atque ideo jam tres terminos subsidii restantis - praeter residuum anni 1632 - merito requirimus; praecipue, cum omnia, ad quae dictis pactis obligamur, e parte nostra reipsa mascule impleta sint toto fere hoste e limitibus Galliae in nos solos abstracto. Davausius vero et societatem ipsam et consequenter subsidia non a dato, sed traditione ratihabitionis cursura contendit eoque pro postulatis sex tonnis auri binas - id est unius tantum termini subsidium - de jure deberi vult. Quia tamen reipsa pactorum contenta implevimus, ex aequo et bono offert nobis insuper alterum terminum anni elapsi, altero ob dilatam traditionem nos mulctare volens et ut triennium faederis a traditione instrumenti incipiat. Hanc controversiam ob deficientia utrinque mandata coacti sumus, ego per SmaltziumGa naar voetnoot9 in Sueciam, ille cum suo secretarioGa naar voetnoot10 in Galliam referre. Cum vero neuter eorum adhuc reversus sit, etsi Smaltzium in dies expectem, haeremus adhuc in pice nec ego instrumentum ratihabitionis tradere ausus nec ille pecuniam. Interim residuum anni 1632, ut ex priori faedere debitum, jure exactum et solutum est Dn. HeuftioGa naar voetnoot11, ex quo, quantum adhuc reliquum habuerit, quaeso, monitu E.T. Hamburgum cambiis remittat. Mandatum enim mihi est, ut, quicquid eius cepero, in Pomeraniam mittam. De altera controversia, loco nempe tractatus pacis capiendo, convenimus ita, ut Galli Coloniae, Sueci Hamburgi vel Lubecae tractemus; simul tamen tempore et libertate utrique relicta, ut nos aliquem Coloniae - si non legatum, saltem | |
quocunque titulo -, Galli viceversa apud nostros habeant. Intelligo autem hoc casu Gallos Coloniae tantum res Hispanicas, hic vero nobiscum pari passu res Germanicas idque per aequalem nobis dignitate legatum peragere velle. Tertium erat de bello in Ferdinandum Tertium profitendo. Quod quidem quia primo faederis articulo continetur, nos tantum majoris lucis caussa requirimus, ut iam publico scripto - manifestum vocant - expresse fiat a rege christianissimoGa naar voetnoot1. Quod quidem futurum initio mihi promisit S. ChamondiusGa naar voetnoot2 monstrato, quod eo tempore penes se habuit, dicto manifesto; sed jam a Dn. Davausio haud necessarium putatur, asserente ipsis faederis verbis satis nobis cautum esse, quanquam de hac ultima controversia parum adhuc dubii ipsi moverim. Super his omnibus libenter haberemus E.T. judicia. Heri Colonia nunciatum mihi est advenisse tandem eo literas salvi conductus caesareas, non solum pro Gallicis, sed et Suecicis et faederatorum Germanorum deputatis. Quod si earum, ut et plenipotentiae Gallicae, Hispanicae, caesareae, exemplar habere poterit E.T., rogo, nobiscum communicet; ut iis examinatis, si legitimae fuerint, nostras quoque maturius accommodemus: id enim mihi a S.R. M.te Sueciae mandatum est. Potissimum vero scire cuperemus, utrum imperatorGa naar voetnoot3 appellet regem Galliarum Serenissimum et potentissimum simul? et an hic ei vicissim titulum Majestatis tribuat? e.g. utrum V.ram M.tem vel V.ram Serenitatem scribat? De pace his in oris alias nihil certi habetur silente prorsus tractatu Brandeburgico. Scribitur tamen Caesar pacem cum Suecia particulariter ambire eoque nomine vice-cancellarium CurtiumGa naar voetnoot4 ante tres septimanas Vienna expeditum in Saxoniam, ut agat cum Ordinibus tam de hospitatione exercitus quam de dicta pace, si tulerit occasio. Si quid ejus intellexero, significabo E.T. consilium vicissim suum expectans, quid facto opus putet, si advenerit. BaneriusGa naar voetnoot5 Stetini haeret, WrangeliusGa naar voetnoot6 Grijphiswaldiae, LeslaeusGa naar voetnoot7 his diebus Stralsundio in Scotiam mari trajecit. Exercitus in hyberna concessere: Banerii in citeriorem Pomeraniam et Neomarchiam, Wrangelii equitatus in Rugiam et Usedom; peditatu praesidia praecipua firmata sunt. GallasGa naar voetnoot8 Anklamium, BredawGa naar voetnoot9 Deminum obsidere dicuntur - neque enim certae literae jam inde ob itinera praeclusa habentur - sed sperantur irrito conatu nec sine damno ob annonae pabulique penuriam et ingruentem hyemem equorumque pestem illinc brevi recessuri. KingiusGa naar voetnoot10 cum suis se recepit intra praesidia nostra Visurgica, MelanderGa naar voetnoot11 cum RantzovianisGa naar voetnoot12 ad confinia Ostfrisiae, GotziusGa naar voetnoot13 ad loca Rheno vicina; | |
LunaeburgicusGa naar voetnoot1 in suo se continet. Expectandum igitur iam passim, quid tractatuum vel consiliorum frigus hyemis in ver futurum parturiat. Stocholmiae ad 13/23 Jan. comitia regni indicta sunt. Legati Tartari Precopensis et TransylvaniGa naar voetnoot2 quid illic proposuerint, nondum plene rescivi. Rex DaniaeGa naar voetnoot3 tres naves bellicas cum celoce Dantiscum expedivit, ut omnes intrantes exeuntesque mercatores a vectigali SpiringianoGa naar voetnoot4 tueatur non passurus regem PoloniaeGa naar voetnoot5, quod facit, dominium maris Balthici praetendere nec praejudicium vectigali suo Sundano facturum. Interim ipse rex his diebus Gluckstadium expectatur hybernaturus in Holsatia, ut praesens eam tueatur a milite caesareano et rebus Germanicis propinquior sit. WikiusGa naar voetnoot6 et AveriusGa naar voetnoot7, Angli residentes, dicunt se mandata iam cepisse de hic pertractando faedere Gallo-Britannico; e Suecia nihil adhuc certi ea de re habeo. Hisce optime valeat E.T. et feliciter res agat.
Hamburgi, d. 8/18 Decemb. 1637. Observantiss. et addictiss.
| |
E.T. | |
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 17 (met andere hand veranderd in 19) Jan. 1638. |
|