Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3330. 1637 november 4. Van H. HöpfnerGa naar voetnoot3.Magnifice et nominatissime vir, domine et fautor plurimum colende, Saepe mihi gratulor de temporis illo articulo, quo annis abhinc quatuor Hamburgi datum est magnificentiae Tuae innotescere. Vere namque et sine fuco assero nihil iucundius fuisse quam illud πολυιστοϱίας πεπαιδευμένης nectar degustare. Nunc defectum vivi affatus compenso muta instructione, quam scripta vestra mihi foenerant, velut exoptatissima reconditae doctrinae promtuaria. Interim vicem veneratione tui praestantem delegavi privigno meo, Christiano HanemannoGa naar voetnoot4, qui, ad felicius pertexentium studium cum adtractus est medicum, peragrato Belgio et Anglia nuper in Galliam concessit. Huic in mandatis dedi, ut Mag. Tuae meis verbis quam officiosissime salutatae cultum suum nuncupet atque obsequium. Admitte itaque, vir summe, bonae mentis iuvenem, famae tuae admiratorem, et consiliis monitisque iuva. Cogitat in eo regno plusculum temporis insumere | |
prout tulerint vires patrimonii, hisce bellorum motibus non parum attenuatae. Quod si ferret occasio, ut cum tempore posset nobilium sive indigenarum sive advenarum studiis et peregrinationi praecipi, profecto in magna suae felicitationis parte collocaret istam promotionem. Vale et salve, vir celeberrime. Lipsiae, 4 Novemb. anno 1637. Magnif. T. studiosiss.
| |
Adres: Viro magnifico et celeberrimo domino Hugoni Grotio domino et fautori suo plurimum colendo. In dorso schreef Grotius: Hofnerus, 4 Nov. 1637. |