Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3236. aant. 1637 [october] 3. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot9.Illustrissime Domine, Sunt quidem literae et rumores, quae ducem BernhardumGa naar voetnoot10 ajunt in citeriorem ripam retraxisse copias, sed hoc supra verum aucta credimus atque inde orta, quod pontem suum dux e locis superioribus, ubi jam equis pabula defecerant, ad inferiora ad Drusenhemum deduxit. Laboramus quotidie, ut promissa ei auxilia rexGa naar voetnoot11 properet eaque tanta faciat, ut in Germaniam penetrare dux possit, ni id faciat, commeatuum inopia haud dubie laboraturus, cum Argentoratenses suam ipsi famem metuentes pauca transmittant. | |
Leucatam ferit hostis machinis. Adversus eam vim et quae deinceps timentur, Languedociae civitates XV ferme millia collegere, sed novi militis. Ad Dampvillerium opera imbres nonnihil tardant; est enim solum palustre. XXI Septembris novi calend. cardinalis HispanusGa naar voetnoot1 captis Aymeria et Barlemontio locis Malbodium inter et Landresium sitis CandaliiGa naar voetnoot2 ad Malbodium castra e tumulis quibusdam machinis coepit lacessere intellecto jam traditam Capellam, cui liberandaeGa naar voetnoot3 venerat. Cum nihil proficeret, recessit. In abitu clade affectum rumor attulerat, sed ei auctoritas defuit. Nocte, quae eum praecessit diem, Ruminguanam arcemGa naar voetnoot4 Atrebatici soli, Ardresiae, quae Caleto non longe est, praefectus SamprensiusGa naar voetnoot5 impetu cepit. Dunquercanis ita crevit audacia, ut et naves quasdam Gallicas apud Rhodam insulam ceperint et in ipsam insulam fecerint exscensum. Putamus jam in unum coiisse cardinalis ValettaeGa naar voetnoot6 et fratris Candalii copias, ut arcendo hosti pares sint. Majus enim aliquid hoc tempore versis illuc totis e Belgica viribus non speratur. XXVI 7bris ex novo Cal. duas hostium turmas e Cameraco egressas a Gallis caesas accipimus. Literae 14/24 7 bris a Benfeldio ostendunt tunc etiam in potestate ducis fuisse munimenta ad Rheni transitum, sed quae defendi diu nequirent, nisi cito adessent e Gallia auxilia: equos mori ducentos in dies. Non scripsi antehac, quod certos auctores non haberemusGa naar voetnoot7; caeterum nunc certo comperi Johannem WaertiumGa naar voetnoot8 in ea pugna, quae pugnata est V Sept. novi Calend., cum pontem, qui ad insulam ducit, cepisset et alteri majori ponti immineret, vulnus accepisse a mala dextera ad aures. Pugnatum a quinta matutina ad pomeridianam secundam. His addam vota, Illustrissime Domine, pro te familiaque.
Lutetiae, III 7bris MDCXXXVII. Tuae Excellentiae addictissimus ejusque observantissimus
| |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. A.o 1637 6/16 Octobr. |
|