Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3129. 1637 juni 24. Van Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Tandem, tandem hisce encaeniis Delfensibus a popularibus nostrisGa naar voetnoot2, AdrichemoGa naar voetnoot3, DussenoGa naar voetnoot4, BeresteinioGa naar voetnoot5 et CamerlingioGa naar voetnoot6 obtinui, quale desideravi hactenus, testimonium, de iis, quae ad tui excusationem in conventu Ordinum dixerunt deputati Roterodamenses. Perjucundum hoc mihi accidit, ut cum scabinos firmandi testimonii causa adhibere proposuissem, ab Adrichemo nominaretur gener SantenusGa naar voetnoot7, Gerardi DentatiGa naar voetnoot8 filius, qui cum cognato BogardoGa naar voetnoot9 actioni nostrae interfuit; atque ita filius judicis quondam tui in ipsa Delfensi curia - nam ibi res gesta est - signavit illud, quod consulares viri ex ore eorum, quibus tu olim ministerium praebuisti, innocentiae tuae dederunt testimonium. Ejus exemplum per PetrumGa naar voetnoot10 ad te mittam, qui jam itineri accinctus est neque aliud praeter bonam occasionem expectat, qua jam propter nimiam eorum, qui maritima curant, socordiam raro se offert. OosterwikiusGa naar voetnoot11 si brevi, quod quidam putant, discedit, videbimus, an in illius comitatu ad vos venire possit filius: sin minus, alias commoditates non negligemus. Hic necdum quicquam geritur, omnia tamen interea ad inferendum bellum parantur; illud male habet, quod a Gallicis partibus nihildum certi intelligimus, imo et rumor est non bene inter se convenire ducibus, qui Picardicum limitem tuenturGa naar voetnoot12, quae res magno nobis incommodo futura putatur. Ipse princepsGa naar voetnoot13 hisce diebus non firma fuit valetudine, cui curandae operam dedit. Apud praecipuas Hollandiae civitates magnis nuper clamoribus exceptum, quod decimo circiter die post soluta comitia ordines faederati ex consilio principis ad deputatos Ordinum, hi vero iterum ad civitates, scripserint de mittendis in | |
praesidia civibus: cui aegre a multis obtemperatum frementibus Hollandiae jus laedi et cives oneri impares esse; pleraeque civitates novum conscripserunt militem, quem jam in praesidia miserunt. Vale, frater optime, ego cum omnibus hic amicis Deum precabor, ut te tuam tuosque nobis omnes servet incolumes. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae. Raptim. XXIV Iunij 1637. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède A Paris. Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 19 Iulij. En in dorso: 24 Iunij 1637. W. de Groot. |
|