Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3070. 1637 mei 15. Aan S. BielkeGa naar voetnoot10.Illustrissime Domine, Convenit inter Gallos et Anglos, sed res clam habetur. Pertinent conventiones ad pacem obtinendam communi ex usu. Dicitur Hispanorum consiliis abstineri a properanda pace novi imperatorisGa naar voetnoot11, ut apud suos appellatur, animus ideoque negare literas tuti itineris pro principum protestantium in Germania legatis. Bellici successus nostrorum sociorumque multum ad amolienda haec impedimenta poterunt. Videbimus cum ineunte Iunio, quid facturi sint dux BernhardusGa naar voetnoot12 cum XVIII millibus, Gallis plerisque, cum non minori numero Valettae duoGa naar voetnoot13, quorum ille jam abiit comitatum Burgundiae versus, hi Picardiam primum petent ulteriora pro occasionibus disposituri. | |
In Margaritae insula ad vallum exterius magni castelli, quod unum restat Hispanis, pervenere Galli. Dicuntur ad eos disturbandos conari aliquid a Neapoli et Hetruria classes. De rebus Rhaeticis pessima nuntiantur. Vidi Rhaetorum ad Helvetios literas, quibus Gallos accusant, de quinque rebus promissis cum eo venere, nihil implesse. Reddi castella necesse erit Rhaetis, nisi jam reddita sunt. De transitu in posterum praecludendo Hispanis sperant adhuc aliquid mitigatis Rhaetorum animis accedente et Venetorum opera se impetraturos Galli. Sed multos pejora metuere video; culpa in RohaniumGa naar voetnoot1 reiicitur ad aulam exonerandam. Novus imperator ad Saxonum preces tributorum levamenta orantium surdus esse scribitur: trahere et Vittenbergicos legatosGa naar voetnoot2, donec norit, an Lotharingiam reddere Gallus velit. Interim spongias eos facere, qui de publicis pecuniis nimios quaestus fecere; mitti ab eo 30 millia hominum in fines Burgundicos; potentiam omnem esse penes TrautmansdorfiumGa naar voetnoot3. TrevirensemGa naar voetnoot4 id agere, ut antistitium suum pontificisGa naar voetnoot5 permittatur arbitratui, nec parum ab eo accusari MagontiacensemGa naar voetnoot6, quasi et is ad opes Gallorum, cum eorum sociorumque validiores res essent, respexerit. Polona nobilitas aversa dicitur ab Austriacis affinitatibusGa naar voetnoot7. Venere jam Autunnacum Franciscus MeloGa naar voetnoot8 et Mediolanensis cancellariusGa naar voetnoot9; sed Coloniam ante Gallos venire nolunt. Id ante autumnum futurum non videtur. In AlcalaeGa naar voetnoot10 mortui locum destinat fama eidem legationi MirabelliumGa naar voetnoot11 aut Ognatium minoremGa naar voetnoot12. Hic in reformatos nova cuduntur edicta, ut aulaea oppandant foribus, ubi transitura erit pompa die Sacramenti, aut mulctas solvant. His consiliis cum gratia captetur aulae romanae, nequit tamen cardinalitiam purpuram obtinere pater IosephusGa naar voetnoot13. Haec habui quae dicerem simulque precarer, Illustrissime Domine, tibi tuisque omnia felicia. Illustrissimae Dominationi Tuae omni cultu devinctissimus
| |
Lutetiae, 5/15 Maii A.o MDCXXXVII. |
|