Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3047. 1637 april 24. Aan P. SchmalzGa naar voetnoot10.Nobilissime Domine, Quas Hagae 17 Martii dedistiGa naar voetnoot11 multo post, id est, 22 Aprilis novi Cal. accipio; et quanquam vetustas, cui maris tabellariorumque incerta jam saepe causam | |
faciunt, detraxit eam gratiam, quae a novitate est, tamen illa mihi sufficit, quae ostendit vivam semper mei apud te esse memoriam. De Lipsia nihildum praeter rumores eosque incertis auctoribus accepimus. Poloniae rexGa naar voetnoot1 quin parum fidam cum Suedis pacem colat, non dubito: neque illud circumspicere eum sibi maritimas vires, sed ad quas se applicaturus sit amicitias, dies docebit. Galli nobis pro beneficio imputant, quod eum ab Austriaca domo abstraxerint. Et puto nunc quoque talem operam venditaturus est, qui iter parat, DavausiusGa naar voetnoot2. Audienda omnia et rerum testimoniis magis quam verborum blanditiis credendum est. Gallia quin belli fessa sit, minime obscurum est, sed in paranda pace sua quisque consilia habet. Magnus interim cancellariusGa naar voetnoot3, ut puto, opperietur eventus aliquos, unde de belli aut pacis successibus judicatio fieri possit, antequam mare transeat. Quantum sit militis, quod in Suedia cogitur, scire cupiam. Hic omnia ejusmodi fama auget me non nolenteGa naar voetnoot4, cum apud hujus urbis multitudinem perque omnem Galliam id usum aliquem sui praebeat. LefflerumGa naar voetnoot5 credo peritum esse rerum Germanicarum. Rumores indefiniti de pacis conditionibus, quae Suedis proponanturGa naar voetnoot6, adeo rebusGa naar voetnoot7 nostris non nocent, ut etiam hic prosint plurimum. Eget interdum sociorum segnities talibus suscitabulis. Sed an BrandesteiniusGa naar voetnoot8 an AysemaGa naar voetnoot9 apti sint ad eam conciliaturam, an vero nimium privati sui nostris publicis immisceant, alterius est dispectionis. Anglica navigatio ad eosdem haerescit scopulos hostes fieri nolunt et quae offerunt aliis non tanti videntur, ut propterea pacis suae spem vinculis irretiant. Nostras res quod attinet, cum praecipua difficultas pacis in Pomerania sit posita, non modo electoris BrandeburgiciGa naar voetnoot10 opera ad pacem, sed et omnium eorum, qui ei magis quam nobis favent, non potest nostris non esse suspecta: aures tamen claudere parum sit decorum; satis sit, si animus prudentibus cogitatis praemuniatur. De insula Margaritae pugnant quotidie Galli Hispanique. Magnum malum non Gallia tantum, sed et quicquid ab HispaniGa naar voetnoot11 imperiis liberum est accipiet hac pactione, quae duci RohanioGa naar voetnoot12 in summas angustias redacto extorta est; metusque est, ne ea res et MantuanumGa naar voetnoot13 pro Casali sollicitum terreat et suspecta pridem SabaudiGa naar voetnoot14 consilia denudet. Videntur omnia ad pacem se praecipitare. | |
Vale, vir clarissime. Tuae Nobilitatis studiosissimus
| |
Lutetiae, 14/24 Aprilis 1637. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Schmalchius, Secrétaire de Monseigneur le Grand Chancelier de Suède.
In dorso staat: Holmiae, die 19/29 Maji 1637. |
|