Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3046. 1637 april 24. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot1.Excellentissime Domine, Multum Excellentiae Tuae debeo pro litteris 4/14 Martii datisGa naar voetnoot2, plus etiam pro earum ubertate inter tantas Excellentiae Tuae occupationes. Sequar earum ordinem. De D. BaneriiGa naar voetnoot3 prosperis rebus est, quod gaudeamus; interim satis apparet crescere undique hostium copias et difficile ei fore insessa loca tutari, ni socii se moveant. Itaque non desumus hic officio ad urgenda, quae de duce BernhardoGa naar voetnoot4 cum bono exercitu mittendo capi coepere consilia. Pecunia jam accepta equos undique contrahit ad machinas trahendas. Propediem sperat se iturum; sed id propediem et diu duravit et quando futurum sit, definire non audeam. Interim narrat mihi duo hostium regimenta a suis caesa in Burgundiae comitatu, quod bonum initium omenque est; si caetera itidem ut optamus processerint, firmabuntur Banerii res dabiturque cum Vinariensi consilia forte et vires jungere. De novo imperatoreGa naar voetnoot5 - ita enim eum cum Germanis appellabo, quod sine fraude sit ejus controversiae, quam Gallia de nomine ei movet - existimant plerique non abesse quidem ab eo imperii ac gloriae sitim, mala Hispanica, sed animum ejus ab jesuitis remotiorem, quorum consiliis nimis violentis uti ipse nolit, patrem usum doleat. Novit jam Excellentia Tua Coloniae esse QuestembergiumGa naar voetnoot6 ac CraniumGa naar voetnoot7 ab imperatore. Herbipolitanus episcopusGa naar voetnoot8 et ab HispanoGa naar voetnoot9 AlcalaGa naar voetnoot10, qui Augustae esse scribitur, et Franciscus MeloGa naar voetnoot11 et cancellarius MediolaniGa naar voetnoot12 dicuntur sustinere iter, ne ante Gallos adveniant. Horum S. ChaumontiusGa naar voetnoot13 dicitur Hamburgum iisse eodemque se tendere ait qui nunc in abitu est DavausiusGa naar voetnoot14, qui haud dubie cum Excellentia Tua, quam ibi esse ei id inquirenti dixi, sermones de pace conferet. Ait regiGa naar voetnoot15 placere, ut aliquid nobis de Pomerania maneat. Ego quaesitum nobis in totam jus dixi eademque de re cum Anglis legatisGa naar voetnoot16, BrandeburgicoGa naar voetnoot17 studere se parum dissimulantibus disputavi. | |
Inter Gallos Anglosque satis jam convenit, quamquam non id praeferant, aitque Licestrius brevi se discessurum, quod confectis rebus fieri solet. Numquam credere potui Sigismundum marchionemGa naar voetnoot1 idoneum esse ad pariendam nobis pacem, quae rebus nostris non sit adversa, cum praecipuus nodus in Pomerania sit. AysemamGa naar voetnoot2 de religione facturum quod fecit, nunquam dubitavi. Imperatoris eum gratiam colere satis apparuit, credidi tamen eum prudentiorem quam uti id faceret cum tam manifesta popularium offensa, nisi forte ab ipsorum se rebus extricare atque alio traducere vult. Valet ingenio et rerum germanicarum notitia majore quam habeat Batavorum quisquam. Cum tantis beneficiis acceptis imperatori se auctoraverit, etiamsi patriae fidem praestet, quod facturum sane spero, certe Suedicas res si tractet, non videtur eas tractaturus Suediae bono, quamquam alioqui satis intelligo pacis aequae suasores qualescumque non esse repudiandos. Nam de sociis quae scribis verissima sunt. Germani principes, quorum in gratiam arma a Suedis suscepta sunt, adeo a nobis servari volunt, ut in nos arma sua converterint extra landgraviumGa naar voetnoot3 et ducem Bernhardum, qui uterque rerum Gallicarum facti sunt accessio. Gallus imperatorem neque eum, qui est mortuusGa naar voetnoot4, neque ejus haeredem hostem suum nominat. Bellum cum Hispano gerit, a quo ut sua recuperet, facile Germaniae se rebus exuet. Iam literae, jam nuntii Bruxellam commeant. Anglos ad transactionem super Palatinatum ferri satis apparet. Eam ut opimiorem sibi adipiscantur, in pacis negotio faciles erunt alieni largitores, nam ut arma moveant, sperandum non est. Quod vero de navibus PalatinoGa naar voetnoot5 commodandis spargunt, ut res sequatur, de quo dubito, non alio spectaturum est, quam ut interclusa Batavis Germanisque Hispaniae commercia soli occupent. Id lucrum in populum regemque ingens pluris eis est quam Palatinae domus splendor. Batavi et cum imperio bellum sibi nolunt et cum Hispano clam socios agunt. Ut in hosticum educant copias, cum Gallicae pecuniae ex stipulato eis non numerentur, sperare vix audeo. Quod illi ad res conferent nostras, pauxillum sane est ad tanta impendia. Veluti si cuncta minentur
Flumina, quos miscent pelago subducere fontes,
Non magis ablatis numquam decresceret aequor
Quam nunc crescit aquisGa naar voetnoot6.
Danicam nobilitatem, cujus magna est in eo regno auctoritas, existimem non ita infestam esse nobis, ut non pacem aequam et diuturnam cum Germania nobis optet. RegisGa naar voetnoot7 impetus senescent puto cum aetate. Regis PoloniGa naar voetnoot8 media aetas, e rebus gestis gloria, favor apud suos et in Suediam spei reliquiae nobis non suspecta | |
esse nequeunt. Quaeri ab eo maritimas vires apparet; ad quas se amicitias applicaturus sit, nondum liquet, sed facile eas reperiet apud eos, qui nobis invident. Quod si est, optandum sane est ne nos bello alii illigatos deprehendat, ut olim Danus. Haec ego eadem libertate eademque fiducia, tecta haec, quantum oportet fore, scribo, qua Tua Excellentia literas accepi servoque. Non impedient haec me cogitata, quominus Gallos ducemque Bernhardum impellam Anglosque incitem, quantum mearum erit virium. Aequissima sunt, quae reginaeGa naar voetnoot1 nomine dicta sint FlutwedoGa naar voetnoot2. BarclajusGa naar voetnoot3 nihil, ut arbitror, certius adferet. Sed de duobus, quae optanda Anglis proposita sunt, neutrum accepturos puto. Quod autem offerunt quantillum est! ut militem conscribere apud se nobis liceat, nempe quod Hispanus saepe fecit, ut classis ipsorum otiosa et ad oram tutandam supervacua mari nostro naviget. Gallia omnis tantum abest, ut bellum nunc imperatori edicere incipiat, ad pacem non it, sed ruit frustraque sit cardinalisGa naar voetnoot4, si retinere eam velit: Fertur equis auriga, nec audit currus habenasGa naar voetnoot5.
Nec mirum cum exhausti sint populi tributis, terrae non ab hostibus tantum, sed et a suo milite, Vinariensis maxime copiis attritae: tum vero in Picardia Castelletum et Capellam, in Hispaniae confinio Ciboram et Socovam, in mari insulam Honorati totam, Margaritae maxima ex parte teneat hostis, classis tanta impendia perierint hactenus, defecerit MutinensisGa naar voetnoot6 et ParmensisGa naar voetnoot7 et Rhaetia omnis; de SabaudoGa naar voetnoot8 et MantuanoGa naar voetnoot9 metuantur paria. Pax autem cum differri diutius vix possit, quin ea futura sit optima, quae communiter a sociis fiet mutuaque sponsione pacta tutandi firmabitur, dubitandum non est; eam opto, in eam si quid modo possum, contribuam lubens. Excellentiae Tuae observantissimus
| |
Lutetiae, 14/24 Aprilis anni 1637. |
|