Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3008. 1637 april 2. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime Domine, Reginae clementissimae dominae nostraeGa naar voetnoot2 literas cum illis ad Galliae regemGa naar voetnoot3 jam nunc accipio ac, quanquam ipse per me facere jam occupavi, quae facere jubet, tamen ex speciali mandato eadem repetam reginaeque responsa, quae haud dubie ei placitura erunt, sine mora perscribamGa naar voetnoot4. Proficiscitur hinc intra Pascha DavausiusGa naar voetnoot5 ad Batavos, DanumGa naar voetnoot6, PolonumGa naar voetnoot7 legatus. In meis, quas perscripsi, conjecturis etiam sermones me confirmant eorum, qui ab aula ad me mittuntur. Sperant MantuaniGa naar voetnoot8 ducis ministri sui ducis filiamGa naar voetnoot9, egregia forma ac virtutibus virginem, regi PolonoGa naar voetnoot10 nuptum ire. Ego tamen ex Polonorum colloquiis literisque disco de PalatinaGa naar voetnoot11 nondum abjectam cogitationem, quod et Angli jubentur credere. Cum Anglis nihil, quod quidem palam notum est, convenit. Nec sane magni faciendum est de navibus, quod offeruntGa naar voetnoot12, cum illae naves, quanquam sub regis, ut proponitur, Galliae electorisque PalatiniGa naar voetnoot13 nomine, nihil tamen facturae sint, nisi quod aulae Anglicae placeat quippe pertinentes ad subditos Angliae. Id autem non erit, ut loca aliqua Hispanici juris invadantur; cum HispanoGa naar voetnoot14 enim bellum sibi nolunt idqueGa naar voetnoot15 profitentur, sed ut in praedam rapiantur Batavorum naves, quae permissu Hispani saepe in Hispaniam eunt, aut regem HungariaeGa naar voetnoot16 aut BavarumGa naar voetnoot17 cogant facere quicquam, quod sua sponte facturi non essent. Quin et dubitari potest, daturine sint eas naves, an tantum id ostentent, cum etiam Batavis non ita dudum paria polliciti deinde se extricaverint. At certe quamdiu illa cum Batavis de mari disceptatio ad concordiam, saltem temporariam, non deducitur, non video, quid bene agi possit. A Mediolano legatiGa naar voetnoot18 ideo Coloniam tempore nondum ad res agendas idoneo properare putantur a Gallis, apud pontificemGa naar voetnoot19 moras pacis ut impetrentGa naar voetnoot20. | |
PiccolominiusGa naar voetnoot1 apud Atrebates esse dicitur et Picardiae iterum minari. Scripsit ad amicum in Italia ParmensisGa naar voetnoot2 causam, quae ipsum truserit ad pacta cum Hispano facienda, fuisse, quod auxilia, quae mari missuros se Galli dixerant, diu exspectata, ne rebus quidem Placentiae ad extrema redactis apparuerint neque solutae sint pecuniae, quae ad sustinendam partem sumptuum, unde praesidia sustentarentur tum Placentiae tum Parmae, ex foedere debebantur. Ministros rerum Gallicarum acriter incusans de rege reverenter, de cardinaliGa naar voetnoot3 amice loquitur. Intelligo et in Montisferratensi territorio maximeque Casali ob non soluta Gallo militi stipendia rem proxime seditionem aegreque indigenarum quamvis in summa inopia collationibus vitatum periculum. At in Rhaetis non jam periculum, sed ingens motus coortus est, tum illa eadem ex causa, quod Rhaeticis cohortibus, quae Galliae militant, stipendia pridem non darentur tum, quod Galli, praesertim legatus LapariusGa naar voetnoot4, minacius ferociusque illic egerit, quam ferre possunt ingenia sueta libertati. Itaque ter mille Rhaeti urbem Curiam suae potestatis fecere, factio haud dubie Hispanica, publicantque velle Austriacos, ut Vallis Telina ita ut olim sub imperio sit communiGa naar voetnoot5 Rhaetorum, maneant vetera foedera et ex eis liber transitus. Iam ducem RohaniumGa naar voetnoot6 intra castellum, quod Francicum dicitur, velut obsessum tenent. Et pecuniario quidem malo rex mederi parat missis illuc LXm scutatis. Sed animi multis male tractationibus exulcerati ad sanitatem ut redeant, optandum quidem est, utinam et sperari possit. SabaudusGa naar voetnoot7 quin clam cum Hispanis agat, nec Veneti dubitarunt nec Mantuani. Magnas res ab Hispano parari in hunc annum tum alia indicant tum sex milliones francorum, qui sedecim longis navibus Genuam perlati sunt, super quos tres alii exspectantur brevi, quae omnis pecunia partim Italico partim Germanico destinatur bello. Helvetii conventum habent; gliscit ibi quoque favor in Austriacos, quem accendunt Rhaetorum e Curia urbe literae orantes eos, ne Gallis libertatis oppressoribus iter per Alpes in malum commune concedant. ImperatorisGa naar voetnoot8 necem a veneno quidam profectam putant, quod dederint ei Walsteinianae mortisGa naar voetnoot9 propinqui vindices. Recentes ab Helvetia literae nuntiant caesarianasGa naar voetnoot10, quae in Franconia sunt, copias in Bohemiam mitti. Imperatum idem iis, qui in Wirtembergico sunt agro, sed hos excusatione uti, quod fracti incommodis belli hiemisque ante Majum mensem movere se non possint. In Thuringia e fame solitudinem factam; af- | |
fectum capitis supplicio a SaxoneGa naar voetnoot1 eum, qui Torgaviam Suedis dedideratGa naar voetnoot2. Ex Italia praeter ea, quae supra memoravi, scribitur voluisse cardinalem SabaudumGa naar voetnoot3 ad fratrem ducem venire, sed ei duci visum non convenire tempori, ne frater aperte addictus Austriacis Gallorum in se suspiciones irritaret. Neapoli ex vectigalibus locatis millionem ducatorum factum; tantundem aut paulo amplius a collatione civitatis exspectari. Mitti inde auxilia Mediolanum; classem praeterea rebus necessariis instrui; Sabionedam vocabulo esse in potestate StilianaeGa naar voetnoot4, quae Medinae HispanoGa naar voetnoot5 nupta est; reipsa in Hispani possessione. Dissidia nata inter Siciliae rectoremGa naar voetnoot6 et Melitensem societatem satis gravia. Non dubitari, quin Parmensem inter et Hispanum pacta intercesserint, quae Gallos aliosque celantur. Sardiniam milite et armis firmari, ne Galli, quod nuper improspere evenit, repetant. Cuncta Deus in bonum vertat commune, Excellentissime atque Illustrissime Domine, idemque reginae, regno Tuaeque Sublimitati benignus adsit. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
2 Aprilis novi Cal. 1637.
Ex literis Polonicis video cuncta ad nuptias parari incerto adhuc, quae nuptura sit. Rex ipse Davausio saepe affirmavit se tam deformem quam est AustriacaGa naar voetnoot8 ducturum nunquam. Video et inter ea, de quibus in conventu Polonico consultabitur, esse de sumptu in classem faciendo. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|