Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermdDavausiusGa naar voetnoot1 itineri se parat ante Pascha, ut creditur, iturus ad Batavos, DanumGa naar voetnoot2, PolonumGa naar voetnoot3. Cum Anglis ducisque VinariensisGa naar voetnoot4 etiamnum pendent negotia. PiccolominiusGa naar voetnoot5 apud Atrebates esse dicitur et Picardiae iterum minari. Apud Rhaetos ii, quibus nolentibus est Gallica societas, Curia urbe occupata scriptis editis multa Gallos incusant, ut infestos libertati, Helvetiosque orant, ne transitum ei genti ad se dent. RexGa naar voetnoot6, qui non ignorat ex non solutis stipendiis magnam ejus motus partem enatam, mittit pecunias ad LXm scutatorum et verba leniendis animis et iis confirmandis, qui in amicitia Galliae perstant. Interea non leves dilatae solutionis pendit usuras captante hoc internae discordiae tempus HispanoGa naar voetnoot7 tum a Comensi lacu tum e Tiroli. Promittunt Austriaci Rhaetis jus imperii in Vallem Telinam libero, ut olim fuit, transitu: neque protestantes e Valle Telina ejectos volunt. Et tamen hi sunt, qui Gallis multo hac in parte durioribus favorem in protestantes tam saepe ac tam inclementer objectant. Parmensis duxGa naar voetnoot8 scriptis ad amicos literis, quod pacem seorsim fecerit, excusat per exspectata diu et ad ultimum usque rerum suarum periculum Gallorum auxilia pecuniasque. Genuam ab Hispania advenere duo milliones auri; tertius ibidem brevi futurus dicitur in usum rerum per Italiam Germaniamque. Neapoli quoque magnae colliguntur pecuniae; mittitur inde miles Mediolanum, inde ad Vallem iturus Telinam, et classis reficitur Sardiniaque custoditur diligentius. CaesarianasGa naar voetnoot9 e Franconia copias ire in Bohemiam scribunt Helvetii; eas quae in agro sunt Wirtembergico, quo minus idem, ut jussae erant, faciant excusationem obtendere, quod refovenda sint militum corpora fracta belli hiemis que incommodis nec ante Majum possint digredi. Haec nunc erant, pauca sane, quae habebam. Sed haec pauca tamen recentia meliora existimo multis iisdemque veteribus. Ver novum nova parturit, quae secundet Deus idemque, Illustrissime Domine, tibi tuisque faveat. Tuae Illustrissimae Dominationi omni cultu addictissimus
| |
Lutetiae, II Aprilis n.c. A.o MDCXXXVII. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. Hagae Com. A,o 1637 8/18 Apr. |
|