Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3000. 1637 maart 26. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime Domine, Tristior est VinariensisGa naar voetnoot2, quod minus ex voto res eat.
Princeps CondaeusGa naar voetnoot7 ad Burgundiam abiit armatus a rege nova potestate, ut edicta tributaria in parlamento probari faciat, non aliter quam si rex praesens adesset, id est non exquisitis senatorum sententiis. Quae in Sardinia gesta sunt, parum certe e gloria nominis Gallici, non ut in vulgus sunt edita, sed ut certis auctoribus accepi, mitto itemque postreman significationem voluntatis suae, quam Anglis post ArundeliiGa naar voetnoot8 discessum dedit ante mortem imperatorGa naar voetnoot9 eo, ut videtur, pertinente, ut electorale jus fiat alternum inter Bavaram et Palatinam domum. Vidi his diebus legatos Angliae duosGa naar voetnoot10: venit et ad me jussu BulioniiGa naar voetnoot11, qui cum eis colloquia agitat, HeufdiusGa naar voetnoot12, deinde et agens Anglorum OgeriusGa naar voetnoot13. Ajunt omnes regem AngliaeGa naar voetnoot14 adduci non posse, ut bellantibus se societ, nisi explorata de integro novi imperatorisGa naar voetnoot15 circa pacem voluntate: interim passurum, ut navibus privatorum - de regiis enim negant - PalatinusGa naar voetnoot16 utatur auctoritate Galliae regis. Batavica de piscatu controversia, quam ante omnia sopiri Galli non sine causa voluerant, manet nec quicquam ad perscriptam de eo Gallorum postulationem Angli responderunt. Laboratur tamen etiamnunc in eo. | |
Gallis placet, quod de conventu Hamburgi instituendo vocandisque eo praeter Suedos Gallosque Batavis, Danis, Germaniae protestantibus Angli proposuerant: sed ajunt se obligari Anglis causam nondum suam aperte sociantibus interim nolle. Creditur ad eum conventum idem, qui in Poloniam, iturus DavausiusGa naar voetnoot1. Suspicor aliquid convenisse interGa naar voetnoot2 AlexandrumGa naar voetnoot3 et VindicemGa naar voetnoot4, quod SophinGa naar voetnoot5 lateatGa naar voetnoot6, deGa naar voetnoot7 VespasianoGa naar voetnoot8; quo eos tendere arbitrer, scripsi antehacGa naar voetnoot9, in eoque persisto multis adductus rerum verborumque argumentis. Eo in conventu tendet omnium conspiratio. Sunt qui existimant apud AugustumGa naar voetnoot10 actum iri non tantum de ea re, de qua scripsi nuperGa naar voetnoot11, sed et in spem erigatur adipiscendae dignitatis AnnibalicaeGa naar voetnoot12. It Davausius Spiritus Sancti, quod vocant, insigni ornatior. Is, qui in Hispaniam hinc ivit, monachus BacheliusGa naar voetnoot13 dicitur. Cum LotharingoGa naar voetnoot14 tum per alios tum per ChevreuziamGa naar voetnoot15 agitur. Cardinalis HispanusGa naar voetnoot16 potestatem accepit seorsim cum Batavis agendi. Ego, ne id fiat, et fidem reipublicae obstrictam Galliae et principis ArausionensisGa naar voetnoot17 prudentiam obstituram puto. Demota hic est in Ponte novo ea, quae regi Galliae imperatoris dabat titulum, inscriptio. Inter nova tributa etiam hoc cuditur, ut qui e publico salaria habent, quantum uno anno percipere solent, tantum bima die pendant ita, ut dimidium jam praesens conferatur. Insulas duas in mari LigusticoGa naar voetnoot18 jam petere dicitur classis Gallica, munitiores ab omni re quam ut sperare expugnationem audeam. PiccolominiusGa naar voetnoot19 Bruxellis est metumque Galliae ad Picardiae Campaniaeque finem injicit. De nostris per Germaniam rebus multum diversi hic rumores per urbem jactati sunt pronisque accepti animis aut ab iis, qui nobis favent ob commune periculum aut ab iis, qui religionis odio in nos inflammantur. | |
Mitto et epistolam brevemGa naar voetnoot1, quam per comitem BrioniumGa naar voetnoot2 regi remisit comes Suessionensis, de quo, ad modo dicta, hoc adjiciam credi in hac aula non posse ejus animum flecti ad illud, quod proponitur, cum CombalettaGa naar voetnoot3 matrimonium, quanquam matre ejusGa naar voetnoot4 jam in id inclinata. Haec scribenti intervenit comes Licestrius satis alieno tempore velut properans. Queritur de duritie Gallorum, qui, cum paratus sit rex Britanniae ad ea, quae ipsi postulaverant, si rei summa spectetur, nunc cessum eant foedusque in Hamburgensem conventum differant. Praesagire se sui regis offensam talem, ut eum suos legatos Hamburgum missurum non putet, decisurum eum potius cum Austriacis, quoquo modo poterit, eorumque rebus, ut potest, commodaturum. Rogat me, ut quando Galli Suedorum Batavorumque consensum se ajunt opperiri, suadeam eis, ne occasionem forte elapsuram e manibus dimittant. Nihil in hoc periturum Suediae Batavorumque rebus, si rex Galliae id, quod sine ipsorum fraude fieri potest, polliceatur. Postea se et cum Suedis et cum Batavis acturos, ubi tentatae iterum pacis rationes erunt. Respondi me omnia optima velle Angliae Palatinaeque domui. Et de eo, quod non viderim, foedere nihil mei esse judicii, generaliter tamen commendasse me Gallis amicitiam Angliae et quaecunque eas gentes arctiore vinculo possent adstringere. Neque tamen mirandum adeo, si societatem differant cum iis, qui bello immisceri adhuc nolunt et ne auxiliatorum quoque nomen habere cupiunt. Non esse credibile Gallos ante Hamburgensem conventum cum hoste transacturos. Id, quod maxime expeterent, salvum manere Anglis: satis obstare Gallis, ne id faciant, pacta Vismariensia, quae probata cupiant. Antequam vero Suedi Gallique inter se ac deinde cum hostibus convenire possint, longiore opus tempore quam intra quod incipi possit Hamburgensis conventus. Indicabam etiam ad res communes bene constituendas opus fore, ut ista cum Batavis de mari tollatur disputatio. Ad hoc dixit nihil aliud quam regem Angliae in eo facturum, quicquid aequum essetGa naar voetnoot5, regique Galliae id precanti, quantum incolumi jure suo posset, obsecundaturum. Neque credibile esse classis suae, quam tuendis amicorum littoribus offerant, usum ullum adversus Batavos, quos nunc maxime amicos cupiant, fore. Rogatus, an rex regias naves electori commodaret, dixit parum referre regiae essent an aliae ad bellum non minus validae. Ego tamen ad famam multum id interesse dicebam. Addidi exspectare me a Suedia aut Pomerania literas, quarum praescriptum sim secuturus, et, quantum per id liceat, daturum me operam, ut optime velle Angliae domuique Palatinae cognoscar. Cum diceret egisse cum Suedis Gallos, egisse cum Batavis se inconsciis, haud mirum id dixi, cum Angli extra bellum positi res suas seorsim agerent. Inter eos, qui socii essent, consilia debere esse communia. Cum cetera extra Palatinatus causam ad se non pertinere vellet credi, ostendi, quam formidanda esset vis Austriaca conjuncta cum Hispaniae armis, etiamsi | |
imperii splendor auctoritasque non accenderent, quae nunc illa domus sibi propria fecissetGa naar voetnoot1. Galliae Suediaeque non ea esse incrementa, quibus invideri debeat: Batavos suis rebus contentos fore. Haec fere longi satis sermonis rebus iisdem per alia, ut fieri solet, verba repetitis fuit materia. Mihi eae, quas significavi, conjecturae nondum evelluntur. Sed eas meaque omnia exactissimo Tuae Sublimitatis judicio suppono. Illud omittendum insuper non est, quod dixit Licestrius: nullas regi suo in Hispanum justas belli causas; verbaque illa: procuraturum se, ut Palatinatus ad dominum redeat. Quae olim dixit mihi ipse de id praestandi obligatione, nunc ad solam commendationem retulit. Venit et hoc in mentem aequum non esse, ut Galli, si forte, quod nescio, probatum jam in Suedia est foedus Vismariense, conditionem pacis nobis duriorem efficiant aliqua cum Anglis pactione, quam nobis inconsultis confecerint. Cum sua quisqueGa naar voetnoot2 agit, melior est conditio occupantis. Multi mihi indicant id agi ut tertia parsGa naar voetnoot3 orietur ex SultanoGa naar voetnoot4, Augusto, PitamoneGa naar voetnoot5, GalbaGa naar voetnoot6, quibus accedantGa naar voetnoot7 AlexandriniGa naar voetnoot8 et lactucariiGa naar voetnoot9. Sabioneda jam HispanumGa naar voetnoot10 accepit praesidium, pretium pacis cum ParmensiGa naar voetnoot11. SabaudiGa naar voetnoot12 consilia pergunt suspectare omnes, qui Galliae benevolunt. Creditur quae pro HomeroGa naar voetnoot13 facit dux BulioniusGa naar voetnoot14 non facturus nolente GrachoGa naar voetnoot15, unde de ipsius in EusebiumGa naar voetnoot16 voluntate fit conjectura. Deum rogo, Excellentissime atque Illustrissime Domine, cuncta ut det reginaeGa naar voetnoot17, regno Tuaeque Sublimitati saluberrima.
Lutetiae, 16/26 Martii 1637. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Equitatus hostilis ad Hesdinum apparet. Duci Vinariensi Gallicae offeruntur copiae tutando, ut puto, limiti. Et dicitur numerus a XX millibus ad VI millia | |
decrescere. Ni obtineat quod aequum putat, comiter missionem flagitat. Haec jam signaturo ipse intervenit. Queritur trahi se a Gallis, praesertim in re pecuniaria. Sperare tamen dari sibi Gallorum VI millia, quae cum suis copiis factura sint ferme XVIm. Proditurum se intra mensem Aprilem. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|