Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2986. 1637 maart 9. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot3.Domus Egmundana, mi frater, satis tibi omnibusque historiae studiosis et claritate sua et magnis in rem Belgicam meritis et praeterea suis etiam adversis nota est. Ejus haeres amicus, qui nunc in Gallia agitGa naar voetnoot4, cum intellexisset me in foro Hagiensi fratrem habere, tua voluit opera uti measque ad te literas petiit, quas negare non potui. Est enim res per se illustris tantis familiis praebere consilium resque tractare si non publicas certe publicis proximas. Neque vero dubito, quin ita fidem sis praestiturus Egmondano comiti, ut simul locorum in quibus vivas statusque et ejus praesidum respectum non omittas. Vale, mi frater. Tuus tui amantissimus frater
| |
9 Martii 1637. |