Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2896. 1636 december 22. Van S. BielkeGa naar voetnoot5.Magnifice ac Generose Domine, Domine amice observandissime, Quod hisce M.D. Vestram compello, causa subest privata Chemnitii cuiusdamGa naar voetnoot6 ex hac urbe Stetinenti oriundi, in qua ipsi negotium haud facesserem, ni humanitas eius mihi nota foret ac privatae huic publica quoque caeterorum, si quos in captivitatem duci contigerit, inesset. Inserviit is a primo quasi ingressu Sacrae Regiae M.tis Domini olim mei clem.miGa naar voetnoot7 gloriosae memoriae, in Germaniam rebus Sueticis nec inutilem saepius navasse visus est operam. A dedita vero hosti Ratisbona - in qua urbe negotia S.R.M.tis ac regni administrabat - regi christianissimoGa naar voetnoot8 operam suam condixit idque conscio ac non dissentiente Ill.mo Domino regni cancellarioGa naar voetnoot9 usique eo sunt suae Maiestatis Galliarum in Germania legati interque eos dominus SanctichamontiusGa naar voetnoot10. | |
Cuius dum negotia per Westphaliam fido huc illuc defert ministerio ac imprudentius forte meat, interceptus a caesareis ac Brisaccum post temporis spatium aliquod abductus est, ubi nunc ferreis vinclis manus pedesque in crucis modum constrictum immaniter haberi aiunt. Etsi ergo ea res christianissimum regem propius contingat, cuius obeundis negotiis e libero homine captivus effectus est nec dubitem Dn. Sanctichamontium, quantum potest, liberando homini collaturum; nolui tamen deesse petitioni matris Dni Chemnitii honestissimi loci viduaeGa naar voetnoot1 hisce meis commendatitiis sese juvari postulantis, maxime quod hominem rebus nostris antehac addictum non deserendum existimarem, quo aliis, quos similis casus aliquando, ut humana omnia fluxa sunt, occupare posset, isthac firmetur animus sollicitudine. A M.a itaque D.V.ra quanto possum opere contendo, velit sibi libertatem dicti Dni Chemnitii curae ac cordi habere, et cum S.mo rege Galliarum vel praecipuis suae M.tis ministris agere, ut vel soluto pretio, vel captivorum permutatione facta, - neutrum n. effectu valde difficile foret - e squallido emissus carcere libertati ac suis tandem restituatur. Cedet hoc in gloriam Gallici nominis Vestraeque M.D.is non postremus honor futurus est liberati fidi utriusque coronae ministri nec intermittent mater ac filius depraedicare tantam humanitatem omnibusque quibus possunt studiis grati animi testificationes edere. Me quoque haud levi ornatum beneficio existimabo, dum operam meam non frustra intervenisse intellexero. De caetero Deum precor, ut M.D.V.rae faustissima quaeque largiatur, cui officia mea defero. Mag.ae ac Gn.ae D.V.rae ad officia paratissimus
| |
Dab. Stetini, d, 12/22 Decemb. Ao. 1636. | |
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 2 Ian. 1637. |
|