Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2848. 1636 november 20. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot5.Excellentissime Domine, Exiere Corbiae die 14 mensis hujus, ut hic numeramus dies, tres equitum vexillationes, pedites ceteri, simul ad mille ducentos bene valentes: morbidi aut saucii sexcenti, sed horum quoque pars altera semiaegra belloque non inhabiles. Sic quae intra septimum diem nuper Gallis perierat, intra septimam, quam oppugnari circumjecta munimenta coeperunt, diem recepta est, cum intactum staret non modo vallum oppidi fossaque, sed et praetextus fossae agger, quem contrescarpam mos militaris vocat. Nihil compertum eis defuisse praeter medicamina. Causa tam subitae deditionis non apparet: brevi apparituram qui exierunt dixere, cumque is, qui praefecti mortuiGa naar voetnoot6 vices implebat BelgaGa naar voetnoot7 ad Hispanos redierit, evanescit suspicio pecunia corruptum, nec aliud conjectantibus relinquitur quam credere in arcano aliquid cum Hispano cardinaliGa naar voetnoot8 convenisse. | |
Angli legatiGa naar voetnoot1, qui saepe jam cum regiis ministris colloquuntur, ita disserunt, quasi cum HispanoGa naar voetnoot2 velint salvam sibi pacem et commercia, rem sibi non nisi cum imperatoreGa naar voetnoot3 et adhaerente ei Germania. Eodemne tracturi sint Galliam, ut omisso Hispano illuc incumbat, et apertene bellum facturi sint Angli an, ut apud Batavos, Scotos, Gallos olim solebant, causam alienam sua pecunia ac milite adjuturi, non eadem omnium est existimatio. Gaudeo ex Furlisho comiteGa naar voetnoot4 discere colligi permissu regis BritanniaeGa naar voetnoot5 in Britannia militem in usus Suediae. LandgraviumGa naar voetnoot6 is, qui ab eo missus huc venitGa naar voetnoot7, nuntiat acceptis CC M imperialium novum cum Gallia foedus, quando prius servatum non fuerat, inivisse. Sic et Batavos Galli novis obstrixere pactis, pro irruptione in Belgicam, quae priori foedere promissa erat, sesquimillionem francicorum illis polliciti, quod illam de bello in Germaniam vertendo suspicionem firmat. Re ex oppidanis militibusque, qui transfugerant, inquisita, magis quam ante patuit SancuriiGa naar voetnoot8, qui Corbiam nuper dedidit, socordia, ita factum, ut affinium gratia impedire nequiverit, quo minus in absentem eadem, quae in Castelleti Capellaeque praefectosGa naar voetnoot9 poena decerneretur, addita etiam XVIII M francicorum mercede in caput ejus. Haec domestica calamitas fecit, ut DavausiusGa naar voetnoot10 se a legatione Coloniensi excuset. Pater IosephusGa naar voetnoot11 ita quibusdam locutus est, quasi ipse eo iturus esset. GallasiusGa naar voetnoot12 ubi sit, non certo scimus. Numeratus est ejus exercitus praeter oppida Burgundiae ducatus transiens ad XXXVII bene valentium millia. Rumores editi ipsum die hujus mensis II fuisse ajunt ad Vigennam in comitatus Burgundiae confinio. Alii transrhenana repetiturum ajunt, alii in Helvetiorum finibus hibernaturum. Circa Bajonam dux ValettaGa naar voetnoot13 et GramontiusGa naar voetnoot14 XVI M habent militum subitariorum, sed Vasconicae gentis in illis partibus, qui romanae sunt religionis occulta pro Hispano vota habent, quae per occasiones se aperiunt. Pecuniae, quae fuerant, defecere nec mirum inter tot vera impendia et rapiendi tantam licentiam: novam reperiendi difficultas summa est. Sunt qui in litium summas mutuique nomine tributa nova animo conceperint, sed vix audent rectores irritare plebis patientiam resurgente cum maxime per Aquitaniam seditione eorum, quos Escrocantes vocant. | |
Dicebat mihi his diebus BerlisiusGa naar voetnoot1 affinem suum BulioniumGa naar voetnoot2 praecepisse, ut Suedis pars debiti numeraretur, at HeufdiusGa naar voetnoot3 ne chartas quidem, quibus, ut eo perveniatur, opus est, datas sibi ait, quanquam multum instanti. Neque ego desii ostendere illam per exiguas particulas diversam solutionem ad res agendas nobis esse inutilem. Hanoviam indutiis trimestribus tutam esse intelligo. Fama spargitur, sed parum certa, captas a Gallis naves onerarias quatuor, quae victui belloque necessaria ferebant in illas insulas, quas in Ligustico mari iuris Gallici Hispani nunc armis tenent. Corbia non amplius quam sex machinis fuit verberata. Ex Italia nihil habemus, nisi a Mantuano duceGa naar voetnoot4 missum fidum hominemGa naar voetnoot5 in Hispaniam. Multa consilia inter Hispanum et EtruscumGa naar voetnoot6 sociari: optare pontificemGa naar voetnoot7, ut et Parma et, cujus periculum magis urget, Placentia sibi custodienda ad tempus pacis tradantur. Interim et in Parmensi agro castrum Farnesium, Betolam aliaque cepere Hispani. Ex Hispania duo milliones ducatorum rebus Italicis destinari dicuntur, partiendi in centena millia in mensem. Mediolanum CCCC M ducatorum mittebantur. Cardinali Riceliaco res prospere succedunt. Coloniensem conventum et omnia de pace colloquia morari speciose potest apud regemGa naar voetnoot8 felicibus Galliae sociorumque rebus apud pontificem semper aliquid interjectando, quod Hispanus nolit. Videt scilicet nullam spem pacis a pontifice ostentari, nisi reditui concesso regis matriGa naar voetnoot9, quam rem merito sibi exitiabilem judicat, deinde firmato matrimonio LotharingicoGa naar voetnoot10. Iam vero et Pigneroli et Lotharingiae restitutio, magnam ipsi gloriam detractura, vix poteritGa naar voetnoot11 evitari. Itaque nihil aliud ei restat, nisi ut vitandae invidiae pacis studium praeferat, reipsa bellum, quantum potest, trahat. Praeter cetera commoda, hoc magnum est, quod Galli externo metu avertuntur ab internarum rerum cura. Quod tamen ut diuturnum sit, vereor, quia frater regius improvisus venit in hanc urbem sermonibusque sociatis cum SuessionensiGa naar voetnoot12, qui laesam a cardinali Riceliaco dignitatem suam non dissimulat, heri sub noctem discessit eodemque tempore alio itinere comes Suessionensis, coituri, ut fama est, in Aquitania, ubi de seditionis incendio, ut modo dixi, cineres reviviscunt. EspernoniusqueGa naar voetnoot13 et SanctisimoniusGa naar voetnoot14 nuper regis dejectus gratia, praefecturas et clien- | |
telas habent. Metuendum sane, ne, si ad civilia arma venitur, tempus Hispano detur penetrandi in eas partes, quae hactenus ei regis vigil cura praeclusit. Franciscus MeloGa naar voetnoot1 et Mediolani cancellariusGa naar voetnoot2 jam iter Coloniam ingressi sunt. Ibunt et eo legati Helvetiorum, Rhaetorum quoque et VallitelinatiumGa naar voetnoot3 sub pontificis legatoGa naar voetnoot4 controversias suas disceptaturi. Ratisbonae jam omnia parata dicuntur ad regis romaniGa naar voetnoot5 electionem. Legato AngliaeGa naar voetnoot6 digresso manet ibi, qui minori sub nomine res Anglorum procuretGa naar voetnoot7 aut quae geruntur spectet. Angli legatiGa naar voetnoot8 hesterno cum ministris regiis colloquio nihil aliud quam responsum perscriptum exhibuere ad delineationem foederis, quam Galli in Angliam transmiseruntGa naar voetnoot9. Creditur rex, qui nunc Versaliae est, huc venturus, ne populus hic satis inquies auditis principum offensis attollat cornua. Semper quidem Deum oro, sed hoc maxime tam necessario tempore, Excellentissime Domine, ut christiano orbi, Suediae regno reginaequeGa naar voetnoot10 ac Tuae Sublimitati det salutaria. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 10/20 Novembris 1636. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|