Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2838. 1636 november 14. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot7.Excellentissime Domine, Venit ad me nudiustertius admissionalium regiorum alter BerlisiusGa naar voetnoot8. Cum per multa circumegisset sermonem, tandem ad id venitGa naar voetnoot9, cujus causa missus ab affine BulionioGa naar voetnoot10 videbatur: ut percunctaretur ex me, an Suecia Coloniam missura esset. Dixi quae ex Sublimitatis Tuae literis didiceram, de rejecta ad regni praesidesGa naar voetnoot11 consultationeGa naar voetnoot12: difficultatem subesse in conciliatore per legatum | |
pontificisGa naar voetnoot1, cui tamen remedium forte reperiri posset; optare Sublimitatem Tuam, si res ferant, interesse ipsam conventui, ut sapientissimorum hominum, quales haud dubie futuri sunt regis GalliaeGa naar voetnoot2 legati, consuetudine frui liceat. Cum ille diceret id, quod de pontificis auctoritate objiceretur, nihilo magis ad nos quam ad Anglos pertinere; pace facta opus, cum bello illigati nondum essent. Si in causam descenderent, quod ille in propinquo esse volebat credi, tunc rationem disparem non fore. Heri adivi extraordinarium Angliae legatumGa naar voetnoot3, praecipue ut intelligerem, quid de foedere esset cum Gallia: nam et ab aliis Gallis audieram jactari convenisse jam hac tantum exceptione, si quae placuerant hic regi AngliaeGa naar voetnoot4 probarentur. Pernegavit convenisse quicquam neque spem se ullam videre, ut in bellum apertum Anglia prorumperet hoc quidem rerum statu. De piscario quoque negotio cum Batavis transactum nondum esse, quantum ipse sciret. Corbia ante hos dies tres quatuor dedita per urbem vulgabatur. Iam discimus petitum ab obsessis colloquium datumque permutatis obsidibus; sed cum deprehenderentur tempus trahere in spem nescio quam, abruptam actionem obsidibus redditis ac receptis reditumque ad oppugnationem lunati extra fossam munimenti. Rerum necessariarum nihil obsessis quod desit intelligere potui. Credo non omissurum cardinalemGa naar voetnoot5, quin praefectos pecunia, milites - nam magna pars transfugae sunt - impunitate et, si ultima clausi experiantur, inevitabilis supplicii metu tentet. In Burgundia, feliciter Gallis successit municipii Sancti Ioannis ad Lonam suscepta liberatio. Audiebantur jam a GallasioGa naar voetnoot6 verberari moenia. Metusque erat, ne qui die 31 Octobris novi calend. magno satis ambitu eo iverant, serius quam necessitas pateretur, advenirent. Obtulit se propiore per Auxonnam itinere subventurus oppido RansoviusGa naar voetnoot7: profectusque sero vespere 2 Novembris novi cal. cum equitatu Condaei principisGa naar voetnoot8 ac parte turmarum ducis VinariensisGa naar voetnoot9, duabus Germanicis cohortibus, altera sua, altera BatiliiGa naar voetnoot10, cum per madentes exundatione amnium campos noctem totam incessissetGa naar voetnoot11, mane Auxonnam ut transierat, obvios Croatas obiter cecidit. Sonus inde perlatus monuit obsessores urgere coepta, antequam veniret auxilium obsessis, quod vero majus suspicabantur. Iam ante captis munimentorum exterioribus 2 Novembris post meridiem irruptione facta in disjectam valli oppidani partem, egregia defensorum virtute dejecti sunt ducentis suorum amissis. Ransovius quanquam auditu oppugnationem compererat, ea demum repulsa advenit: ac postero mane significat oppidanis, ut | |
erumperent, hostes, qui draconarii erant CCC, coëgit in receptum ita turbidum, ut ni equitatus Gallasii subvenissent, perituri omnes fuerint. Sic quoque in abeuntium invectus latera multos fecit captivos metuentibus propius accedere IIm hostium equitibus, qui illos periclitantes eximere malo jussi fuerant. Ransovius in conspectu hostium ad suos rediit. Hostiles exercitus nihil ultra de illo oppido sperant. Mirebautium, unde venerat, rediit crediturque Ararim transiturus Gallasius, qui Burgundiam Hispaniae ditionis a Gallica disterminat, ut ibi et tutius et in meliore victus copia hiemem transigat. Scripseram nuperGa naar voetnoot1 de hostium initu in maritima Vasconiae. Ea de re haec recentiora didicimus. 23 Octobris nov. Cal. praefectus Hispanus PompeiopoleosGa naar voetnoot2 cum peditum XVm equitibus D, Hispanis omnibus, Hironem transgressus hostis capto municipio Hendara apud Harognam oppidum posuit castra. Misit contra eos GramontiusGa naar voetnoot3, qui Bajonam regit, DamontiumGa naar voetnoot4; sed coepta pugna eum conspicatus imparem redire jussit oppidumque ab habitatoribus deseri. Equites quingentos haud plures habuerat Damontius. Hostis insessa Harogna Ciburcum it. Dux ValettaGa naar voetnoot5, EspernoniiGa naar voetnoot6 filius, cum a municipio ditissimo Ioannis de Luce accurrisset, conspecta hostium vi satis habuit recipere se, postquam Ciburci in praesidium Vascones paucos et quosdam de paterna praetoria cohorte reliquerat. Cum reliquo ejus cohortis idem Valetta die 25 meditamenta hostilia speculatum progressus vidit eos ad praelium instructos monuitque tum Ciburci tum S. Ioannis de Luce municipes, viriliter ut se defenderent. Sed quinque locis Ciburcum oppugnavit hostis cepitque aegre elapso Valetta. Eodemque tempore XXVIII pinassae et VIII bellicae naves adortae S. Ioannis municipium et municipes ipsos et paucos e cohorte Espernonii, qui aderant, fudere facile. Iam ipse Navarrae, quam HispanusGa naar voetnoot7 tenet, regia vice rectorGa naar voetnoot8 Bajonae obsidium parat pollicitus regi suo se ante Dominicum Natalem oppidi, sane permuniti, compotem fore. Dicitur militis aliquid eo aut immisisse aut induxisse Gramontius. Arces duae sunt altera in praefecti regis GalliaeGa naar voetnoot9, altera in oppidanorum potestate. Aegrotat ipse Espernonius Daquae; oppido S. Spiritus praesidium dedit mille homines; tantundem Petri oppido. Etiam vicina Vasconiae loca ad Aquitanicam praefecturam pertinentia nominantur, quae hostis irruperit late agros tenens ingenti circum trepidatione. De ParmensisGa naar voetnoot10 rebus omnium prope judicio conclamatum est. | |
Comes BrioniusGa naar voetnoot1 quod fratri regioGa naar voetnoot2 carus esset plus quam expediret dominantibus in Bastiliam est datus. FeuquerioGa naar voetnoot3 Verdunensis datur praefectura, nec ipsi nec DavausioGa naar voetnoot4 quicquid adhuc de itu Coloniam imperatum est. De BrezaeoGa naar voetnoot5 in cardinalis gratiam restituendo agitur, forte ut omissa illa de cardinalis LugdunensisGa naar voetnoot6 legatione cura, dematur Hispano nova tergiversatio. Misit et rex recuperatum insulas Maris Ligustici duas, quo exitu docebit dies. Certe Margaritae insulae, cujus appendix altera est Honorati, non magnum ambitum, totum habet machinis praeseptum; praeterea arx valida toti incumbit insulae. Datum VitriacoGa naar voetnoot7, qui provinciae Narbonensi praeest, HarcurtioqueGa naar voetnoot8 hoc negotium. Inter maritima loca, quae in Vasconia insedit hostis, magni fit ob situm Socova. Iamjam felix ad nos venit nuntius eos, qui intra Corbiam sunt, iterum ad pacta venisse et cras exituros. Est quod jactet cardinalis fortunam sibi militare. Habet Tua Sublimitas MariniGa naar voetnoot9 e Valle Telina literas; multum erit, si tutari, qui ibi sunt, sua poterunt tam felicibus per Italiam Hispani armis et tot e partibus impetita ipsa Gallia. De TurcaGa naar voetnoot10 dum bellum cum PersoGa naar voetnoot11 durat motusque interni, quid speremus? Commendat se Sublimitati Tuae Sprecherus nosterGa naar voetnoot12, cui istaeGa naar voetnoot13, quarum memini, jam saepe in gratiam aulae romanae a patre IosephoGa naar voetnoot14 cusae pactiones plane non probantur. Non male judicat Italorum omnium id votum esse, ut Galli in limine sint Italiae, non intra Italiam. Hispano autem, si is Belgico bello explicare se possit, Gallicum bellum formidini non fore. Deus, Excellentissime Domine, cuncta det reginaeGa naar voetnoot15, regno, Tuae Sublimitati salutaria et gloriosa. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 4/14 Novembris 1636.
SocovamGa naar voetnoot16 et S. Ioannis de Luce oppidum diligenter muniunt Hispani. Espernonius cum morbo Burdegalam portatus est. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|