Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2771. 1636 september 23. Van Willem de GrootGa naar voetnoot5.Frater optime, Scripsi duobus his mensibus aliquammultas ad te litteras neque ullum interea responsum accepi; quare has addendas duxi, ut aliquid certi de vestra omnium valetudine intelligamus. Nos omnes Dei gratia valemus neque quicquam aegrius ferimus, quam quod interciso propemodum commercio rarius quam par est a vobis ad nos veniunt nuntii. Vtenbogardus nosterGa naar voetnoot6 a Deputatis Ordinum adjuvante per commendatitias principeGa naar voetnoot7 liberationem ejus reditus obtinuit, qui ad duo florenorum millia sortis nomine ex confiscatione erat constitutus sub hypotheca domus. Ita jam illi ad plenam restitutionem parum abest. In castris nostris nihil fere magnae rei geritur. Centurio HerwardiusGa naar voetnoot8, qui nuper a nostris post transfugium et attentatam proditione Venlonam captus erat, capite paenas luit. Nominavit ante mortem aliquos apud nos viventes, quos stipendia ex Hispania accipere asseverabat, verane et comperta attulerit, an ex aliorum improba accusatione vitae suae patrocinium paraverit, incertum. Multae undique coguntur naves et quidem majores, unde non male colligi videtur principem expeditionem aliquam moliri in loca mari vicina: et forte non deesset occasio, nisi extenuato admodum aerario quae in eam rem sunt necessaria vix suppetere posse crederentur. KilianumGa naar voetnoot9 per amicos Delfenses misit paterGa naar voetnoot10, quem tibi redditum iri confido. Vos ut valeatis et quid illic rerum geratur, quam saepissime intelligere valde avemus; nos vicissim officio nostro non deerimus. | |
Deus Opt. Max. te tuam tuosque liberos servet incolumes. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XXIII Septembris 1636. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède vers le Roy Trèschrestien A Paris. In dorso schreef Grotius: 23 Sept. 1636 W. de Groot. En boven aan de brief: Rec. 27 oct. |
|