Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2704. 1636 augustus 8. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot10.Excellentissime Domine, Videor mihi recte incepturus ab Enniano versu voce una immutata: Gallia terribili tremit horrida terra tumultuGa naar voetnoot11. | |
Nempe Samaram transiit hostis tanto agmine - XX M equitum, X M peditum esse dicuntur -, ut nihil contra ausus sit comes SuessionensisGa naar voetnoot1, qui illis in partibus curabat; Galli Esiae pontes pene omnes abrupere, ut intra eum amnem hostem sisterent. Sed et hunc vado transgressi excursores flammis, caedibus, rapinis etiam circumsita Compendio vastant. Cardinalis Riceliacus ad remedia decurrit, quae satis apparet periculo expressa. Mareschallum LafortiumGa naar voetnoot2 ad magistratus civitatis hujus allegavit, ut ipsa re ac fide potens milites conscriberet. Facit, multaque ex officinis et tabernis et otiosa juventute millia confluunt, quia praeter arma dantur singulis praesentis pecuniae XX floreni aut pro ea vestes; et septeno quoque die solventur stipendia, per eos, quos civitas ei negotio praeficiet; credoque ad alias etiam civitates manaturum hoc exemplum. Mali magnitudo etiam vetera religionum odia ita obruit, ut civitas hoc onus in se suscipiens postulaverit, ne quis alius mareschallo Lafortio fines laborantes tutaretur, idque impetraverit. Itaque comes Suessionensis in Campaniam, unde venerat, BrezaeusGa naar voetnoot3 in Caletum praefecturam suam mittitur. Evocatus etiam a secessu suo CastillionaeusGa naar voetnoot4 jussusque sine mora ire ad comitem. LongovilliusGa naar voetnoot5 vero precibus pollicitationibusque Normannicam et vicinam nobilitatem, satis male habitam anno priore, excitat, ut in hoc discrimine patriae manus suas commodet. Rex ipseGa naar voetnoot6 in hac urbe nunc est conspectu suo reprimens seditionum semina alioqui facile eruptura; tantum est in potentes, praecipue qui pecuniam tractant, plebis odium. Incommode evenit, quod Dola regis arma etiamnunc detinet. Exercitus ValettaeGa naar voetnoot7 et ducis BernhardiGa naar voetnoot8 satis habet GallasiiGa naar voetnoot9, modico intervallo dissiti, conatus impedire, quanquam is Polonorum stipendia negata querentium secessione - trans Rhenum iisse creduntur - non parum imminutus est. At in Italia manent discordiae cunctaque corrumpunt. ParmensisGa naar voetnoot10 nondum quidem descivit, sed aures dat HispanoGa naar voetnoot11. SabaudusGa naar voetnoot12 sua curans et semper ad Hispani gratiam respectans impedivit, quominus post praelium Mediolano sane trepidanti admoverentur arma; ad Lacum majorem morari ei visum. Interim a Neapoli V millia militum per Genuatum agrum novum hosti auxilium cum venissent, nulla jam spe quicquam promovendi, retro Vercellas et in subalpina ductus est sociorum exercitus. RohaniumGa naar voetnoot13, nequid agere possit, sua mala exercent, pecuniae inopia, fluxa fides, pestis formidataque non militis tantum, sed et plebis Rhaeticae seditio, | |
iratae Gallis, iratae suis etiam magistratibus. Sed hanc narrationem MarinoGa naar voetnoot1 relinquam. Mittunt huc iterum Helvetii, ut pacem orent comitatui Burgundiae reddi, Rhaeti, ut debita sibi stipendia obtineant. ZavaskiusGa naar voetnoot2 morbo, an quod morbum simulet, haeret adhuc hic. Interea in Angliam alios e Polonia venisse audimus. Multum refert principem ArausionensemGa naar voetnoot3 hoc tempore aliquid moliri, quo hostem distrahat; et faciet, puto, si adsit pecunia, Anglis jam, dum vim minantur in piscatores, non parum ejus reipublicae impendia onerantibus. Iidem pecunias hosti, iidem milites, iidem cuncta bello necessaria transportant. Batavorum arma in Dunquercanos, quantum possunt, prohibent, quo haec cuncta consilio, ego non video, forte nec ipsi vident. Exitus docebit, an haec in Hispanum obsequia Palatinae Domui sint profutura. Duo millia ex cardinalis Valettae exercitu, totidem ex eo, qui Dolam obsidet, abstrahuntur ad ea, quae magis urgent, Picardiae mala. Tum vero quos divitiae invidiosos vulgo facere possent, propriis suis sumtibus militem exhibendo faciunt se populares. Parlamentum II M homines alet; rationum praepositi MCCGa naar voetnoot4; collegium, quod superindictis praeest, quae auxilia et subsidia vocantur CCCC; regis secretarii non illi primores, sed minorum gentium, quorum tamen magnae sunt immunitates itidem CCCC; cancellariusGa naar voetnoot5, dico summi aerario praefectiGa naar voetnoot6, cum tota sua cohorte M equites; domus quaeque carrucam habens equitem unum; magistratus Parisiensis II M praeter IV M, quae civitas in se suscipit; proximi vici IV M. Iam et civitates aliae exemplum Parisiense sequuntur, et quae hinc sunt Blaesas X M polliceri dicuntur. Omnibus hujus urbis habitatoribus imperatum est, arma tutandae urbi parata habeant; ipsa urbs, qua in hostes obversa est, et ad eandem partem spectans Dionysii vicus, muniri incipiunt; nec mirum, cum diei itinere non longius hostis Abbatiae aedem Sancti Eligii ad Esiam incenderit. Divionense parlamentum principi CondaeoGa naar voetnoot7 in supplementum eorum, qui in Picardiam missi ex ejus exercitu, II M suo impendio misit. At cardinalisGa naar voetnoot8 magno cum strepitu hodie ex hujus urbis armamentario eduxit sex bellica tormenta magni ponderis. Mitto edictum regisGa naar voetnoot9, quo omnes nobiles et qui arma gerunt, jubentur ire ad exercitum, qui est apud Compendium. Rex ipse omnium opificiorum hujus urbis magistratus allocutus est, ne in hac necessitate patriae deessent. Promisere omnes liberaliter, quidam addita conditione, ne a BulionioGa naar voetnoot10 pecuniae tractarentur rege id futurum pollicente. Nomen militiae dederunt, unde cognoscatur hominum hic | |
copia, ex urbe demtis suburbiis sutores mille quingenti, laniorum tria millia iique celibes omnes. Equi ex stabulis abducuntur in usus publicos. Regis fraterGa naar voetnoot1, qui satis nolens Blaesas abierat, evocatur. Dum haec scribo, malus advenit nuntius captae ab hoste Corbiae ad Samaram, loci ad transmittendas, quoties opus, copias machinasque oportuni. Speramus nos ex vestris partibus, Excellentissime Domine, prosperiora audituros. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 8 Augusti novi Cal. 1636. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|