Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2698. 1636 augustus 4. Aan T. GuiscardiGa naar voetnoot3.Illustrissime Domine, Cum Italiam peteret Ioachimus GersdorpiusGa naar voetnoot4, Danus gente praenobili, egregie literatus moratusque et inter causas peregrinandi haberet praecipuam conspicere viros eminentes, peccaturum me putavi in amicitiam quam cumGa naar voetnoot5 eo colui, nisi ei ad tui notitiam aditum patefacerem; quod vel unum tanti itineris satis pretium existimo. Facies pro perpetua tua bonitate, si eum conspectu colloquioque tuo impertiveris. Quod si et Mantuam videre tuto poterit - cupit enim quam maxime -, hoc quoque abs te sperare audeo te commendante copiam ipsi fore ea videndi, quae externis ostendi solent, ut etiam ejus urbis magnitudinem domum aliquando reversus aliis narret eosque ad similia itinera invitet. Pluribus haec te precari diffidentis sit humanitati tuae. Deus te, Illustrissime Domine, diu sospitet. Illustrissimae Dominationi Tuae addictissimus
| |
Lutetiae, IV Augusti MDCXXXVI. |
|