Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2692. 1636 juli 31. Aan B. Aubery du MaurierGa naar voetnoot4.Nobilissime et Amplissime Domine, Maxima me voluptate adfecerunt literae tuaeGa naar voetnoot5. Quid enim mihi gratius accidere possit quam eos mihi commendari, quos et praeter indolem ipsorum et veterem patris amicitiam carissimos habui semper habeboque. Is, qui ad familiam pertinet principis ArausionensisGa naar voetnoot6, citius quam arbitratus fueram discessit. Igitur, quas ipsi traditurus fueram, misi ad senatorem ReigersbergiumGa naar voetnoot7, ipsum omnesque nostri amantes rogans, ut filius ille tuus ipsis adjuvantibus processus faciat, dignos suis virtutibus ..., ut simul legatione, simul eximia quam obtinebat dignitate eversus sit, audieris. Hae sunt rerum vices: et prava consulta in auctores recidunt. Felix a turbis remota vitae tranquillitas, qualis est, qua tua senectus fruitur. Ad qualem optimum iter capit filius tuusGa naar voetnoot8, qui se foro, id est liberrimo, ut nunc sunt tempora, vitae generi dedicat tanta fide atque sedulitate, ut neque tu pater neque nos a patre amici proximi majus in eo studium debeamus optare. Dolet mihi, quod vox ejus hactenus audiri publice et famam, qualem auguramur mereri, non potuit. Sed hoc temporis interusurium magno, ut speramus, cum foenore brevi pensabit. Nostra familia bene valet. Tuae matronaeGa naar voetnoot9, liberisGa naar voetnoot10 carisque omnibus eadem, quae meis precor. Lutetiae, 31 Iulii 1636. |
|