Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2629. 1636 juni 12. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot6.Excellentissime Domine, Dum hic adhuc retinetur PonicaGa naar voetnoot7, saepe ad me venit. Ait ducem suum quae cum Gallia egit, egisse ut foederatum. Ulterius illigari Galliae nec per matrimonium velle. Accepisse eum dona regisGa naar voetnoot8 Alsatiam nullo fructu, tantum ut eo major sui ratio haberetur, si quando de pace ageretur. Pro exercitu millionem in Augustum mensem promitti. Literas regias jam paratas esse, quibus ipsi reditus CXX millium florenorum attribuantur obligatis in id agris regiis, non Aquitaniae, ut rumor fuit, sed propius sitis. Dari hoc in remunerationem eorum, quae hactenus | |
bene fecisset nullo in posterum vinculo, quo Galliae addiceretur. Literas tamen illas sibi non conspectas. Neque velle ducem ea regis liberalitate uti, nisi Tua prius Sublimitate consulta. Haec ille quidem ita disseruit, ad quae nihil respondi, nisi optare me duci cuncta bene procederent, tum quia mandata habebam super ea re nulla, tum quod res ipsa non satis perspecta mihi esset. Nam Galli de duce tanquam regi militante loquuntur; neque eorum ingenio convenit, annua tanta, quanta neque ParmensisGa naar voetnoot1 accipit, neque Saubaudi ducis filiiGa naar voetnoot2 antehac acceperunt, in id tantum elargiri quarto Vinariensis Domus haeredi, ne ingrati videantur. Praeterea exercitus, quem habet, majore sui parte ex Gallis constat, qui ei additi sunt ad X aut XII millia, cum contra de Suedis, qui sub ipso fuere, pars sit apud Condaeum principemGa naar voetnoot3. Et jam intelligo certis auctoribus mandata ad eum venisse, ne in Germaniam penetret, sed Galliae fines tueatur, quod me confirmat in ea conjectura, quam scripsiGa naar voetnoot4, hactenus res Germaniae heic sperni. Etiam is miles, qui Batavis sub BrezaeoGa naar voetnoot5 fuit dictusque erat sub Bulionio duceGa naar voetnoot6 in Treviros ire, jam in Galliam venit, partim ad Campaniae tutelam partim sub ipso Brezaeo Picardschriam defensurus. Ad RohaniumGa naar voetnoot7 pecuniae parum satis mittitur. Princeps Condaeus et ipse pecuniam flagitat acrius quam ferre possint ii, qui regni rebus hic praesident. Comes LicestriusGa naar voetnoot8 adhuc nihil egit nisi amicitiae in speciem ostentamenta. In ejus initu quidam ex familia legatis SabaudiciGa naar voetnoot9, dum de honoribus certatur, occisus est. Quare, nisi alia praecepta accipiam, abstinendum mihi videtur nugis tam magno constantibus. Dicitur mitti ab Hispania in Poloniam comes SoriusGa naar voetnoot10, in Angliam comes OgnatusGa naar voetnoot11. Qui in Angliam a caesareGa naar voetnoot12 venit RadulphusGa naar voetnoot13, dicitur nihil adferre solidi existimantque ii, quibus cum aula caesaris literarum commercium est, magis ibi de commutatione quam de restitutione Palatinatus aut electoratus cogitari. PontifexGa naar voetnoot14 Gallos nisi de negotio Parmensis audire non vult. Rationes tamen, | |
quas haberent contra Lotharingicum matrimoniumGa naar voetnoot1, cardinalibus quibusdam jussit exponi. Sunt, qui Gallos id moliri putant, ut de eo matrimonio ecclesiastica cognitio intra Galliam instituatur, apud episcopum primum, inde apud metropolitam, postremo apud primatem. Ego nihil tutius puto quam stari parlamenti decreto, cum omnis ecclesiastica notio viam sit apertura sive per appellationem sive, quod magis puto, per nullitatis propositionem judicio romanae sedis. Pater JosephusGa naar voetnoot2 is esse putatur, qui consilia saepe nutantia in gratiam aulae romanae maxime inflectat, dum cardinalitiam purpuram sibi studet parare. De pecunia nostra perscriptum jam hactenus aliquid: sed video eo rem dirigi, ut solutio tarde et per particulas fiat nostro incommodo, quorum res pecunia praesente maxime indigent. Putant forte spem ejus pecuniae magnum momentum habiturum in Tuae Sublimitatis deliberationibus. Mitto edictum principis Condaei contra sacrorum locorum expilationesGa naar voetnoot3. FeuqueriusGa naar voetnoot4 restituendae valetudinis causa profectus est ad aquas Borbonias potum balneatumque. Nondum vela fecisse auditur classis Gallica. Legatus Angliae extraordinariusGa naar voetnoot5 non minus quam habuit ordinariusGa naar voetnoot6 praeceptum habet cardinali Richeliaco nihil concedere. An eum inviserit in lecto pro aegroto cubantem, nescio. Ego laudo jus suum tuentes. Tamen non audeo quicquam imitari injussus. Patrem Iosephum, quia publicum munus nullum habet, neque ego inviso, quanquam a multis Gallorum rogatus, neque eum visuri sunt Angli. Dolet mihi, quod tam longe absum, ut accipere mandata nisi magno temporis dispendio nequeam. Haec postquam scripseram, ex Thuani literis 9 JuniiGa naar voetnoot7 ex vico Mariae in Minis scriptis disco cardinalem ValettamGa naar voetnoot8 tuto per Lotharingiam itinere, quod Sandum aliaque loca hostes metu deseruissent, Hagenoviae subventum ire cum spe optima. Ducemque Bernhardum ideo in limite retentum, ut partem hostilium copiarum in se verteret aut, si opus esset, sociis auxilio accurreret. Haec nunc habebamus et quae perpetuo facimus vota, Excellentissime Domine, pro Sublimitatis Tuae rebus prosperis. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 2/12 Iunii 1636. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|