Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2525. 1636 [maart] 24. Van C. de GrootGa naar voetnoot3.Venerande Pater, Ternas tuas ad Excell. dominum magnum cancellariumGa naar voetnoot4 et ad me quoque totidem VII. XIV. XXI Februarii Nov. Cal. datasGa naar voetnoot5 et ille recte et ego accepimus. Ago autem immensas tibi aeternasque gratias pro ista cura plus quam paterna, qua te immerentis mei ostendis ubique memorem de illis, quae te spectant, sollicitus, quantum patitur temporis et negotiorum opportunitas, de quibus hesterno quoque die, ut esset quod ad te perscriberem, egi cum domino magno cancellario, inter quae praecipua sunt, quae de chartis HottomanniGa naar voetnoot6, de munusculis BrulonoGa naar voetnoot7, GiraultioGa naar voetnoot8, MousterioGa naar voetnoot9 dandis et HebsteiniiGa naar voetnoot10 quoque salario scribis iam toties; super quae, ut sigillatim respondeam, ait chartas quidem sibi non displicere, cum credibile sit repperiri inter istas multa, quae iam non sit invenire alibi, atque etiam petere, ne differatur ulterius earum emptio, nisi fortassis pretium III excedat florenorum millia, cum hanc tantum summam illis adiudicant. | |
Mousterii quoque tabulas, praesertim si quae ex istis referant exacte vultus et ora antiquorum Galliae regum, atque adeo Henrici IV quoque aut aliorum in ordine illum proxime praecedentium, non male facturum te, si coëmeris, quibus iungis, si quae ad ipsius imaginem factae sint, quas iudicat sibi maxime necessarias, ut inter amicos propinquosque distribuantur, relicta earum aestimatione tuo iudicio. A Brulono quoque Girautioque exspectantur tanquam munuscula, de illis velit ipse disponas, quae ait te ita temperaturum, ut nec ipsi conquerantur de Suedorum parsimonia nec profusiones fiant immodicae in gratiam nationis, a qua non videt magnam rei Sueciae utilitatem exspectari atque hanc causam esse, cur nec in exemplum nobis trahi debent PaviiGa naar voetnoot1 aliorumque, si qui istae genti magis innexi sunt, de publico largitiones. Heibsteinio quoque dandum, quod ipsius operam commeruisse iudicabis. Se autem et iussisse aliquoties dominum SpiringiumGa naar voetnoot2 et nunc quoque scripturum ei, ut non tantum de elapsis iam trimestribus deque expensis, quod debetur tibi, persolvatur, verum etiam statuatur, unde in posterum tibi provisum sit, ne angaris diutius premarisque aeris tui difficili erogatione. Ipse Spiringius ante discessum suum a me petiit, te ut rogarem, ne differres rationes trimestrium, ut et impendiorum descriptas nitide Amstelodamum mittere, ubi mansurus per spatium mensium trium quatuorve creditur. Pollicitus adeo se de pecunia tibi prospecturum, quantum iudicabit necessarium interim dum ad ista respondeatur. Poteris autem, cum PelsiumGa naar voetnoot3 inter et Spiringium non bene conveniat cumque eo TheodorusGa naar voetnoot4 Suecico se ministerio exemerit, BlondiiGa naar voetnoot5 cura uti, quod fiet non incommode, cum soleat Blondius dominum magnum cancellarium de Batavorum negotiis saepius facere certiorem. Venio nunc ad publica, ut ex me, quantum fieri potest, cum exigua mihi sit illorum notitia, intelligas, quid in hisce geratur partibus, dum ipse magnus cancellarius multis variisque negotiis distentus scribendi otium non habet. Tradiderat mihi ante aliquot dies describendas conditiones S. ChaumontioGa naar voetnoot6 propositas, uti eorum tibi quoque fieret copia, sed vix tradiderat, cum iuberet eas repeti accedente ad ipsius colloquium S. Chaumontio, unde factum est, ut distulerit, quod ante iusserat, scripturus tibi ipse atque adeo missurus, quicquid in istis consummatum fuerit per sequentem proxime tabellarium. Interim in Westphalia eadem nostrorum res, nisi quod SperruterusGa naar voetnoot7 a milite quodam suo ob insignem in Suedos pingratudinem (?) dicitur trucidatus. A Sala amne premente alimentorum inopia regressus Magdeburgum versus Halberstadiumque BanneriusGa naar voetnoot8. Ad Viadram obsessam hactenus sed necdum in nostro- | |
rum potestatem transisse Gaertam intelligimus. Caetera docebunt te implicatae hisce litteris chartae rumorum vendulaeGa naar voetnoot1. Hasce ipso Paschatis die scribo, quem sanctissimum natalem tuumGa naar voetnoot2 faelicem tibi cum sequentibus - qui utinam sint innumeri - adeo omnibus nobis salutarem precor. Tuus tibi obedientissimus filius
| |
XIV vet. cal. 1636, Wism. | |
Adres: A Monsieur, Monsieur Grotius Ambassadeur de la Couronne de Suède à Paris. In dorso schreef Grotius: 14 Martii 1636 C. de Groot. |
|