Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2472. 1636 februari 9. Aan Bernhard van Saksen-WeimarGa naar voetnoot6.Excellentissime atque Illustrissime Princeps, Quanti semper eximias virtutes Celsitudinis Tuae fecerim, ubivis potius quam apud ipsam praedicare malim neque vero tam iniquus sum gratiarum captator, ut imputare cupiam id, quod ex officii regula feci. Caeterum et cum primum Celsitudini Tuae innotui, id paucis, quae mihi prospere evenerunt, annumeravi: neque ex eo desii benignitatem, qua acceptus sum, grato meminisse animo, victoriis ejus laetari atque earum famam, quoquo poteram, voce ac literis spargere. D. PonicaeGa naar voetnoot7, amico meo veteri, et Germanica fide cum multis nominibus debitorem me profiteor tum ob duo maxime, quod me quidem Celsitudini Tuae commendavit, ab ipsa autem ad me saepe faventis animi testimonia detulerit. Quod factis reverentiam Celsitudinis Tuae non ostendi, in eo nulla animi culpa, sed fortunae est vitium. Pro quo deprecatorem ipsum mihi spero D. Ponicam fore. | |
Haec si ita vera credit Celsitudo Tua, sicut ego ea vere dici mihi sum conscius, intelliget facile Tua Celsitudo, quanto mihi gaudio fuerit conspicere literas ad me principis non splendidissimae Domus sanguine quam suapte laude clarioris. In quo uno obsequi nunc licuit, literas ad magnum Suediae cancellariumGa naar voetnoot1 sine temporis dispendio certissima, quae se ostendebat, via misi id unice optans, fidem ut meam ac diligentiam in rebus majoribus Celsitudini Tuae approbare possim. Dolet mihi, quod omisso hoste communi protestantes cum protestantibus ad Albim Viadrumque collidimur. Tamen non dubito, quin Celsitudo Tua pro suo in reginamGa naar voetnoot2 regnumque Suedicum animo gaudens audierit, tum quae antehac feliciter illis in locis nobis evenerunt, tum postremo Kiritsium inter et Havelbergam 7 Dec. vet. cal. felicem BanneriiGa naar voetnoot3 pugnam equestrem, qua septem alas equitum, quae regimenta vocant, partim fudit partim prostravit captis ducibus, captis impedimentis. Adderem oppida complura victrices partes secuta, nisi maris itinere, quod unum nunc restat, adversantes per ventos impedito fama illa ad nos nondum satis certis auctoribus pervenisset. Interim nec de successu laboris, quem dux Megapolitanus AdolfusGa naar voetnoot4 ad pacem illic conciliandam suscipit, desperandum est, cum Ordinum Suediae, qui anno nuper exeunte habitus est conventus, sicut pecunias in biennium bello necessarias decrevit, ita pacis simul, aequae scilicet et honestae, desiderium non obscure ostenderit utriusque rei potestate plena regni reginaeque tutoribusGa naar voetnoot5 data, qui eam curam liberrimo cum jure in magnum cancellarium rejecerunt. Det Deus, ut et his similia et meliora nuntiare saepe liceat, idemque, Excellentissime atque Illustrissime princeps, vota Celsitudinis Tuae diu secundet. Lutetiae, 30 Ian./9 Febr. 1636. |