Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2455. 1636 januari 29. Aan F. SprecherGa naar voetnoot21.Nobilissime Domine, Comitate legati VenetiGa naar voetnoot22 literas tuas ipso anni exitu scriptas recepi, neque | |
omisi nunc, ut nec antehac tua in rem studia M. cancellarioGa naar voetnoot1 et D. SchmalchioGa naar voetnoot2 praedicare. Gaudeo te remittente morborum fluentium saevitia tuis penatibus redditum, quod ut tibi et hoc, quem auspicavimus, anno et caeteris deinceps felix fortunatumque sit precor. Quae de pace metuis quaeque de rebus Italicis ais judicari, video et cum aliorum congruere judicio. Dum quisque faciamus quod officii exigit ratio, Deo eventus permittendi sunt. Suedi nostri jam quintum poenas sumpserunt de SaxoneGa naar voetnoot3 7/17 Decembris caesis ad Kiritzium septem equitum alis, quas nunc regimenta dicimus, fugatis, qui evaserant Havelbergam usque. Multi ductorum capti, signa militaria multa, sarcinae omnes. Non desinit interim Adolphus MeklenburgicusGa naar voetnoot4 de constituenda pace aequiores quam antehac conditiones ferre. Magnus cancellarius a regno Suediae factus per Germaniam belli pacisque arbiter mutavit consilium mare transeundi mansitque Stralsundiae, ut et militi adderet animos et quae ad pacem pertinent propius dijudicaret justas et de Gallis et de Batavis querendi causas habens, quod promissa ope frustretur. Neque tamen ob id omittet boni publici rationem. Expeditio a Gallis suscepta liberandam ad Colmariam quem exitum habuerit, nuntios exspectamus. Dux BernhardusGa naar voetnoot5 vi hostium a transmosellanis locis repulsus incolumis ad Spinale agit. Hic valet mercatus novarum dignitatum. Ea via planior quaerendam ad pecuniam in annum, qui nunc iniit, faciendo bello. In Batavis multus de induciis sermo, sed ita illigati sunt Gallico foedereGa naar voetnoot6, ut sua res salva fide a Gallicis segregare nequeant. Angliae legatusGa naar voetnoot7 laborat, ut principi PalatinoGa naar voetnoot8, qui Londini nunc est, a Galliae legatisGa naar voetnoot9 detur nomen electoris. Nostri memor ut vivas, rogo. Tuae Nobilitati addictissimus
| |
Lutetiae, 19/29 Ianuarii 1636. |
|