Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2442. 1636 januari 17. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot10.Excellentissime Domine, In magna rerum Germanicarum ignorantia vivimus, non modo per hostium excursus, verum et quia Galli literas huc venire non sinunt. Ita fit, ut diu delusi falsis sero accipiamus vetera ac plerumque tristia. RexGa naar voetnoot11 nihil motus parlamenti questibus, etiam per literas classes eorum, quas | |
cameras vocant, coire vetuit. Illi, quod solum possunt, iustitio se ulciscuntur, quod ipsum diuturnum esse non potest. FeuqueriusGa naar voetnoot1 hic in morbum recidit. Ajunt aulici RohaniumGa naar voetnoot2 a rege in Germaniam acciri ad curam Vallis Telinae successuro ipsi ThoirasioGa naar voetnoot3, qui tantis rebus in Rheda insula et apud Casale gestis per Italiam hactenus paulo minus quam exsulat. Paratus is esse dicitur acceptando oneri, et quidem quarto minore pecunia quam Rohanio soluta est, dum certus sit de solutione suis diebus, qua in re mirum quanto regis malo peccari soleat. In Italia nihil nunc sit aliud, nisi quod Galli Lomelinum agrum incursant. Bremam Sesiae Padoque amnibus adsitum munit SabaudusGa naar voetnoot4. ParmensisGa naar voetnoot5 acceptis aliquot auxiliariis copiis Laudensium fines populatur, ne propiora Mediolano penetrentur Viglianum turribus lunatisque operibus firmante marchione CostadaGa naar voetnoot6. Videbimus, quid allaturae sint novi, quae trans Alpes complanatis munitorum opera nivibus transeunt e Germania ad res Hispanas tutandas copiae. Interim MasarinumGa naar voetnoot7, quod in Gallorum res pronior credatur, revocat timidus pontifexGa naar voetnoot8, et ad Avenionensem transfert praefecturam. Londini jam pro sacello templum habet reginaGa naar voetnoot9, in quo publice missa sit et Gallico sermone homiliae, per ElisabethaeGa naar voetnoot10 IacobiqueGa naar voetnoot11 tempora nec visum unquam nec speratum. Sed haec forte levia: illud momenti majoris, quod a rerum peritis intelligo Gallos in eo esse, ut cum duce CaroloGa naar voetnoot12 seorsim rem componant; quod si fecerint dissoluto Germaniae corpore, cum quo foedus Germanicae libertatis, ut dicitur, causa factum erat, non video, quid Gallis mansurum cum CaesareGa naar voetnoot13 controversi, praesertim si et landgraviusGa naar voetnoot14 se bello subducit et per particulas amittatur Alsatia. Haec postquam scripseram ex legato AnglicanoGa naar voetnoot15 cognosco, nihil hic promotum in Palatinae Domus negotio ob illam de electoratu offensam; jussum PavonemGa naar voetnoot16 nomine procerum suorum heic conqueri, quod legati ad pacem jam nominati essent se non praemonitis; Romae velle pontificem vedere, quid decreturus sit Poloniae conventus, antequam contrahendi matrimoniiGa naar voetnoot17 jus indulgeat. Si non fallunt me PeblicziiGa naar voetnoot18 literae 23 Decembris novi calendarii, Caesaris, sive HispaniGa naar voetnoot19 | |
sunt, copiae nondum transierant Alpes, quod ad promissam pecuniam abesset aliquantillum; Helvetii autem Hispano tantundem habeant fidei, quantum vident tanguntque. Brevitatem epistolae rogo boni consulat Tua Sublimitas: malim pauca scribere quam falsa, nolim et incerta; sed id in tanta rerum caligine vitare saepe nequeo. Prospera omnia, Excellentissimi Domine, Tuae Sublimitati ac per eam Suedicis rebus det Deus. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
7/17 Ianuarii 1636. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|