Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2419. 1636? [?]. Van [J.] H[eufft]?Ga naar voetnoot6.Excellentissime Domine Legate, Propter vehementem, quo quatriduum iam laboro, catharrum domi me continere cogor. Itaque per literas haec significare Excellentiae tuae volui. RenaudotumGa naar voetnoot7 ante triduum scripto monui denuo, ut postulationi Excellentiae tuae satisfaceret, cuius quidem rei ille spem fecit, sed eum promissa fefellisse ex hesternis relationibus cognovi, quod quidem non minus me quam Excellentiam tuam offendit. Excusat ille se, quod ius coronae Suedicae sine praeiudicio Galliae vindicare nequeat. Nam cum Britannia Galliae de praecedentia litem faciat, se eam Suediae tribuendo Galliae ipsi iniuriam facturum et superiorum vindictam incursurum. Responsum ei nequaquam licuisse, ut sese materiae huic inmisceat. Itaque ut audaciam hominis ulciscamur, consulturum videtur, ut ad supremam curiam res deferatur. Hanc enim tanquam pestem metuit eademque ipsi male vult. Accusandus, quod iniuriam coronae Suedicae fecerit seque temere rebus eius captum excedentibus miscuerit, cum eius officium sit historica saltem tractare petendumque, ut mediante iuramento coram commissariis deponat, cuius instinctu, quo consilio et praemio id fecerit, interimque ipsi publicatione GazetarumGa naar voetnoot8 interdicatur, donec coronae Suedicae et justitiae satisfecerit. Si Excellentia tua hac via aggrediatur, brevi hominem ad summas redactum angustias videbit et ante fores suas supplicantem conspiciet nec non autorem huius consilii pudore suffusum reddet. | |
Domini autem cancellariiGa naar voetnoot1 et regii consilii cum patronos utrobique habeat, iuris dictionem minus formidat. Neque etiam, si operam ego ipsi meam subtraham, ea re movebitur quod alias tentatum fuit, cum aliis subsidiis nitatur. Excellentia tua consilium meum in bonam partem accipiat, suo utatur et me innocentem aliena culpa praegravare religioni ducat. Valeat Excellentia tua. H. |
|