Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2380. 1635 december 7. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot7.Illustrissime Domine, Literae, quas 4/14 Octobris dedisti, recentes, cum venirent, non erant, traditae mihi Calendis demum Decembribus, gratissimae tamen, primum ut omnes tuae, deinde quod diu eramus in magna literarumGa naar voetnoot8 ex illis partibus esurie ventis transitum prohibentibus. Quod ardenter cognoscere desideraveram, cum voluptate cognovi, publicae rei statum esse mediocrem, privatim vero in tanta morborum lue familiam tuam Dei ope servatam, quod ut diuturnum sit precor. Gratulor et urbi mihi patriae, quod receptum tibi tutum placentemque praebuit. | |
Quidam a SanctichaumontioGa naar voetnoot1 huc missus attulit affectum a BannerioGa naar voetnoot2 magna clade SaxonemGa naar voetnoot3. Certiora aut ex tuis aut ex aliorum amicorum literis cogniturum me propedium spero. Nam literae e Batavis, quae sub hoc tempus expectari solent, nondum advenere. Nec miror: neque enim mari tantum venti, interdum et praedones, desideria nostra frustrantur, sed et terrestre Caleto huc usque iter Croatorum excursibus mirum in modum turbatur. S. Chaumontius romanensibus sacris ad ultimum usque superstitionis gradum addictus creditur. Id facit, ut eum putem non in id dilectum, ut cum solis agat protestantibus. CardinalisGa naar voetnoot4 non desinit fortia loqui. Et sane aliquid boni sperare nos jubent ea, quae nuper cum duce BernhardoGa naar voetnoot5 pacta significavi. Non omisi itidem per literas indicium facere de novo decore parto duce RohanioGa naar voetnoot6 Bormium inter et Levinum, ubi mille trecentis aut amplius Caesarianorum caesis fugatus est hostilis equitatus. Nunc et GalassiumGa naar voetnoot7 ajunt retro cessisse Treviros usque. De landgravioGa naar voetnoot8 varii varie sentiunt, partis majoris credulitas in sequiorem propendet partem. Nassavius quoque DillenbergensisGa naar voetnoot9 cum CaesareGa naar voetnoot10 dicitur convenisse. Nunc et WirtenbergensisGa naar voetnoot11; et vacillare magis magisque Argentoratum. Ita omnis vis belli in Suedos Gallosque incumbet. Nam de Italia nimis verus vates fuiGa naar voetnoot12. Nec inde meliora sperare audeo. De Scenquiano castelloGa naar voetnoot13 in ver differenda iudicia, tantum ne prior Mosae Trajectum hostis obsideat. Tam Galli quam Batavi vereor, ne cum suo malo surdi sint ad aequissima magni cancellariiGa naar voetnoot14 postulata et ne aliquanto post magno redemtas velint occasiones, quas elabi tam supine patiuntur. Quid agamus? Humana humane feramus. Fidem et diligentiam praestare nostrum est: eventus non in nostra est manu. Gallicae copiae non modo sparsae sunt, ut recte notas, sed et tot interveniunt picatae manus, ut immensum sit discrimen, inter id, quod dicuntur numeri, et quod sunt. RexGa naar voetnoot15 iam e consilio intimo nominavit qui cum legato AnglicoGa naar voetnoot16 agant. Neque dubito, quin, si de pace agatur pro Palatino, etiam Gallia allaboret. Sper- | |
nenda quidem non est amicorum suffragatio, sed, ut legato dixi, certior et efficacior cum HispanoGa naar voetnoot1 agendi via est ἡ πειϑανάγϰη, id est metus mittendae in oram Hispanorum maritimam classis Britannicae. Sed multum timeo, ne languidiora sint Anglorum consilia quam ut talia conari audeant. Non deerunt certe heic hortatores. Tibi, illustrissime domine, tuisque omnibus omnia precor prosperrima. Illustrissimae Dominationi Tuae
| |
Lutetiae, VII Decemb. n.c. MDCXXXV. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. A.o 1635 Hagae. |
|