Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2371. 1635 november 29. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot2.Illustrissime Domine, Nullas me iampridem accipere litteras ab Oceano magis est cur doleam quam quod mirer. Est enim commune id omnibus malum ventis, ut putamus, viam claudentibus. Mihi quod scribam nihil eximium est: adeo frigent omnia, et ad Rhenum ac cisrhenana resides se mutuo aspectant adversi exercitus; nisi quod ab hostium parte captas Elsatiae Tabernas nunc demum audimus, eo tristiores, quod si id illis impune licuit, quid ni idem in vicina oppida liceat, nihil apparet. Bene quod IncolismensemGa naar voetnoot3 cum LafortioGa naar voetnoot4 discordem rexGa naar voetnoot5 huc vocavit. Bene quod duci Bernhardo VinariensiGa naar voetnoot6 IV promittit florenorum milliones annuos, dum inde alat peditum XII, sex equitum millia, quanto minus est habiturus militum, tanto et minus accepturus pecuniae. Verum haec quidem spes, ut futura omnia, incerta est: illud certum, quod eidem duci praesentis pecuniae missa sunt quadringenta millia florenorum. Ex Italia prospera pensantur contrariis. Discessum ab obsidione Valentiae SabaudoGa naar voetnoot7 et CrequiacoGa naar voetnoot8 per libellos culpam altero in alterum reiectantibus. At dux RohaniusGa naar voetnoot9, qui solus victoriis suis huius anni diurna implevitGa naar voetnoot10, cum 14/24 Octobris Luvinum inter et Bormium Valle, quae Frela dicitur, immuniissent se Hispani ac CaesarianiGa naar voetnoot11, mille et centenos aliquot die 21/31 eorum pedites cecidit, equitem disiecit eodemque tempore ingruentem in Sondrium aliam hostium pro- | |
cellam victoriae illius fama suique terrore repulit. Inde Rhaetis et protestantibus Helvetiis crescunt animi. Picardia vicinaeque regiones Galliae ita a Croatis infestae sunt, ut deserantur itinera, fument villae. In Honorati insula validum castellum struit Hispanus, ut maris usum Gallis turbet. Deus, Illustrissime Domine, te tuosque servet, morbosque ac cetera mala a vobis arceat. Illustrissimae Dominationi Tuae
| |
Lutetiae, 19/29 Nov. MDCXXXV. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. A.o 1635 4/14 Xbris. |
|