Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2356. 1635 november 20. Aan F. SprecherGa naar voetnoot1.Nobilissime Domine, Gratissimum mihi fuit e literis XIII/XXIII Octobris tum valetudinem tuam tum res Rhaeticas cognoscere. Germaniae federati et Galliam et Suediam, ipsorum in gratiam huic bello implicata regna deserunt. Magnus interim cancellariusGa naar voetnoot2 ab omnibus sociis prope nudatus relicto Magdenburgo tuendae ingenti praesidio, ipse cum equitatu in Pomeraniam abiit, quae ab hoste impetebatur; ubi vires auxerit ex eo exercitu, quem LagardiusGa naar voetnoot3 in Prussiam, dum incertae res nostrae cum PolonoGa naar voetnoot4 erant, adduxerat magno, ut solet, animo belli fortunam in veteres novosque hostes tentaturus. Galliae autem rexGa naar voetnoot5 et animo vegetus et corpore duci BernhardoGa naar voetnoot6 ad sustentanda equitum sex, peditum duodecim millia dare promittit annuos milliones quatuor, praesentis pecuniae misit ei quadringenta florenorum millia. In futurum annum magna parantur molimina, qui utinam rebus protestantium prosperior sit quam hic fuit, tot cladibus ac defectionibus nobilis, exceptaGa naar voetnoot7 una Rhaetia vestra, quae nobis iam diuGa naar voetnoot8 optimos nuntios mittit. Quid Aeniponte, quid in Helvetiis conventibus futurum sit, avidi exspectamus. Non omisi magno D. cancellario testari constantiam tuam in res Suedicas atque amicorum eius regni fidem, in qua ut perstes, quanquam rogandus non es, tamen, ut quod meum est faciam, obnixe rogo tibique et amicis omnia precor secunda. Tuae Nobilitati toto animo addictissimus
| |
Lutetiae, X/XX Novembris MDCXXXV. |
|