Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2352. 1635 november 16. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot6.Excellentissime Domine, Postquam cum literis meis postremisGa naar voetnoot7 filiumGa naar voetnoot8 misi, nihil his in locis dignum memoratu evenit, nisi quod abiit PonicaGa naar voetnoot9 praemissis, ut ait, quadringentis florenorum millibus promissisque in annos - ita enim dicere perstat - quatuor millionibus, dum exercitus ducis BernhardiGa naar voetnoot10 anno ineunte habeat equitum sex, peditum duodecim millia. Si minus fuerit copiarum, minus et pecuniae detur. Promittit dux Bernhardus eos, qui perstituri sunt in foedere Germanico - id enim nomen usurpari placuit, quanquam revera omnis haec militia regis GalliaeGa naar voetnoot11 sit | |
futura - quique se in posterum ei foederi sunt adjuncturi, nulla sine rege inituros pacta. Ipsum instrumentum, quod pollicitus fuerat, mihi non ostendit Ponica; credo, quod in eo sit conventum, ut Maguntiacum et, ubi victus defecerit, castellum adsitum in Gallorum perveniant manus. Rogatus enim a me saepe, nullane esset ratio inducendi eo commeatus, negavit. Credo ducem et Ponicam pretium percepturos traditae rei alienae. CastilionaeusGa naar voetnoot1 jam in hac aula est testis, quam tenues in Picardia fuerint copiae. Soluto Valentiae obsidio miles Gallicus sociorum agros hostiliter vexat. Rhaetica legatio Aenipontem jam profecta est. Anselmus FelsiusGa naar voetnoot2, legatus CaesarisGa naar voetnoot3 in Helvetiorum conventu, gratias iis egit, quod Vallis Telinae negotium ad quietem traducere cuperent; addidit e re fore, ut eductis Gallis Helvetii romanenses ea loca romanensemque ibi religionem servanda suscipiant, donec propius aliquid convenerit. Haec eo directa sunt, ut Galli, qui Rhaetis ex promisso reddere Vallem Telinam cunctantur, odiis illorum populorum objectentur. Turmae equitum aliquot e Bohemia in Tirolim advenere. Et hi et quod ibi hactenus fuit militum ad tutandum agrum Mediolanensem ire creditur. Metuere enim videntur Hispani, ne, ubi Vallem Telinam obsepserint Alpinae nives, RohaniiGa naar voetnoot4 copiae et ipsae in Italiam transeant. Rhaetica haec a D. SprecheroGa naar voetnoot5 habeo, qui se studiose, ut solet, Sublimitati Tuae commendat. Burgundiam Gallicam aliquanto jam interius vastant GalassiiGa naar voetnoot6 excursores. Praeter mala alia metus ab indutiis Batavis aulam hanc sollicitam habent; quae GracchoGa naar voetnoot7 fidit, quantum SabaudoGa naar voetnoot8. ArnaldusGa naar voetnoot9 Ruellae his diebus visus est, quem vulgus Philipsburgicum vocat. Mitto quae heic lactandae plebi sparguntur de mille ducentis hostibus a duce Bernhardo caesis vix cuiquam sano, ne ipso quidem Ponicae credita. Indutiarum SuedopolonicarumGa naar voetnoot10 exemplumGa naar voetnoot11 ad me per Polonos pervenit; quo ea res abitura sit, avide exspectant omnes. Existimavi in omnia ea, quae evenire possunt, non abs re fore edoceri a me legatos AnglumGa naar voetnoot12 et VenetumGa naar voetnoot13, tum de Tuae Sublimitatis continuis laboribus ad retinendos in societate Germanos principes ac civitates, tum de pecunia ac legatione, quae heic promissa nobis fuerant tractis tam diu, donec utendae pecuniae tempora maxime necessaria effluxissent, corpus autem Germanici foederis diffutum | |
esset. Haec postquam scripseram, intelligo, heri huc venisse cursorem e Rhaetia ad regem, qui dicat hostium, qui in Tiroli erant, plus quam duo millia a duce Rohanio caesa. Ponica digressus hodie obvium sibi quendam nactus a duce Bernhardo missum rediit in viam. Non it cum eo Jacobus, Hanoviae comesGa naar voetnoot1, qui hoc ipso tempore venit valedictum iter suscipiens ad landgraviumGa naar voetnoot2, quem nunc ajunt, contra quam dictum antehac fuerat, perstare in partibus adferens ad eum chirographa fidem factura pecuniae in usum militis. Sperat ab eo aliquid se pro Hanovia obtenturum civitate bene merente ipse de partibus optime meritus. Deus omnia in bonum commune dirigat Tuamque, Excellentissime Domine, Sublimitatem tueatur. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 6/16 Novembris 1635.
Ponica, ut huc redierat, nihil moratus statim abiit iterum. Venit huc SadlerusGa naar voetnoot3; sed eum videre nondum licuit. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|