Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2346. 1635 november 11. Van C. de GrootGa naar voetnoot11.Parens mihi plurimum venerande, Hesterna die, quae Nov. XI. sospes Caletum perveni, laetior eo, quod iam hinc minore cum metu periculi detur mihi iussa tua exsequi. | |
Fuit enim id maius per has Picardiae partes iter facienti quam fore credideram, cum et eorum ingens fuerit trepidatio, qui has oras ire atque redire sueti sunt. Croatarum Abbevillam inter et Montreuillium tanta est cursitatio, ut neminem in via publica, quae est inter illas urbes, sit reperire. Per noctem euntes dispositus ubique stationes et diligentes agrestium excubias vidimus, qui nullo milite defensi hostem suis viribus avertere coguntur, cuius tanta est crudelitas, ut nec aetatis nec sexus ulla sit reverentia, sublato proxime praecedente Veneris die per Hesdini praefectumGa naar voetnoot1, quae urbs Hispanicarum est partium, quicquid inter arma humanitatis poterit observari. Namque ille, qui Montreuillio praesidetGa naar voetnoot2, dandos in posterum neci annuntiari iussit, quotquot in Croatarum manus inciderent nationis Gallicae, qui idem vicissim in hostiles copias subditosque omnes Hispaniae regisGa naar voetnoot3, quos in agris circumiacentibus deprehenderet annunciavit. Inter haec ChauniusGa naar voetnoot4 Ambiani agit, ubi venationibus se quotidie delectat multum ab illis detestatus, qui villas habitant, et quibuscunque per has vias eundum est. CastilionaeusGa naar voetnoot5 in aulam rediens non longe Parisiis progressis fuit obviam nobis factus in aulam redeuns, sed et huic male volunt nec de ipso Riceliaco caute loquuntur, ut qui illos hosti iugulandos obiiciat, ipse in sui corporis tutelam tot habeat tamque instructos armis equites. Sed ut ad mea redeam: neque bellicas neque onerarias naves ullas hic reperio, quae ratio est, cur in Angliam me paro arrepturus occasionem quamcunque in Hollandiam transeundo iudicabo utilem. GlaersiumGa naar voetnoot6 non alloquar, cum ab eo nihil mihi commodi sperem nec quicquam interea omittam, quod facere possit ad monstrandam, quam debeo rebus tuis, ut paternis, diligentiam. Deus, venerande pater, te, matrem meam ad quam proxima occasione daturus sum litteras, nosque omnes tutela sua dignetur. Tuus tibi obedientissimus filius
| |
Caleti, XI Nov. nov. cal. MD[C]XXXV. | |
Adres: Monsieur, Monsieur l'Ambassadeur de Suède vis à vis le Louvre à Paris. In dorso schreef Grotius: XI Nov. Corn. de Groot, 1635. |
|