Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2216. 1635. augustus 2. Aan J. Slupecki de KonaryGa naar voetnoot2.Generose Domine, Et Hamburgo et Francofurto ad Moenum postea ad te scripsiGa naar voetnoot3 nec quemquam unquam vidi Polonum - vidi autem plurimos -, quem non de rebus tuis sim sciscitatus. Nunc autem, cum ex te ipso certissimo auctore literis XXII Aprilis anni hujus scriptis intelligo Dei munere et recte valere te et honoribus augeri, gaudeo tum tuo nomine, quem amo tenerrime, ut soleo ac debeo, tum Poloniae ipsius sic ostendentis aequam se esse virtutis atque eruditionis iudicem. De me forte iam intellexeris suscepisse me legationem a Suetiae regno reginaqueGa naar voetnoot4 mihi ad regem GalliaeGa naar voetnoot5 mandatam, in qua aliquandiu heic, ut videtur, mansurus utinam intelligam armorum metum inter tuam naturalem meamque adoptivam patriam sublatum; quod multis opto de causis: primum, ne cogar intelligere res tristes aut eorum, qui mihi tantae dignitatis autores sunt, aut eorum, quos inter te et alios illustres viros mei amantes habeo; deinde vero, ut Sueci nostri isto periculo ac labore levati Germanicis protestantium rebus eam possint curam impendere, qua perduci ad pacem possint nec inhonestam nec intutam, id est sociis omnibus communem. Nam segreges illae pactiones, qualem nuper molitus est elector SaxoGa naar voetnoot6, vereor ne iura nobis aliquando pariant armis saeviora, | |
quod ne fiat magni Suetiae cancellariiGa naar voetnoot1 nunc apud Saxoniae vicina agentis ut prudentia, ita fortitudo multum momenti adferet. Eum ego virum omni fama majorem tum ad regem deduxi, a quo quantis quisquam princeps affectus est honoribus, tum domi meae per aliquot dies hospitio excepi; quorum omnium ignarum te esse nolui, quod sciam quae me tangunt bonorum malorumque sensus ad te vel imprimis pro illo veteri ac constante affectu pertinere. Multum iactatus, ex quo me postremum videras, vix tempus, vix locum habui adiuvandi ea, quae communiter amamus studia. Scripsi tamen tragoediam, qua Josephus, Jacobi filius, a fratribus agnosciturGa naar voetnoot2. Ea nuper Amstelodami [prodiit] Vossio nostroGa naar voetnoot3 pro summis eius in me meritis inscripta accesseruntque sacra poemata mea, quae et antehac edita fuerant cum Sylva ad ThuanumGa naar voetnoot4, quam vidisse te arbitror. Haec si quem amicum possem reperire, cui id oneris iniungerem, mitterem ad te. Nunc, quod possum, amicam manum et salutem mitto quippe. Tuae Generositati addictissimus
| |
II Aug. novi cal. MDCXXXV. Lutetiae. | |
Adres: Generoso nobilissimoque domino, domino Georgio Slupecki de Conari, Capitaneo, etc. |
|