Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2169. 1635 juli 5. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot2.Illustrissime Domine, Vias omnes experior, si qua ad vos permittere literas possim. Ego ex Batavis hoc tempore accepi nullas nec miror hostili per terras itinere, per mare incerto neque dum constitutis, qui eam rem curent. Ex Belgicis partibus prospera, quae tam florentes duo promittunt exercitus, audire intelligereque avemus fessi adversis, quae ex Italia Germaniaque adferuntur. Ex Italia Bormio, Morbenio aliisque Vallis Telinae castellis extra Clavennam et Ripam pulsos Gallos, dum cunctando coalescere patiuntur ingentes illis in locis Hispani copias. E Germania de duobus, qui in Belgicos fines utraque ripa Rheni incedunt exercitibus tantum resedisse illis in locis, quod Heidelberga capta arcem Manheimiumque obsideat omnibus primoribus e Palatinatu fugientibus quodque in ripa altera captis Germshemio, Luterburgo, Benhemio, Seltzio, caesis duabus LafortiiGa naar voetnoot3 cohortibus, quarum altera erat regisGa naar voetnoot4 praetoria, ipsum quidem coegerit in praesidia se recipere, ducem autem BernhardumGa naar voetnoot5 FeuqueriumqueGa naar voetnoot6 in Lotharingos fines redegerit, Alsatiam populetur, Argentorato oppidisque aliis non metum tantum, sed et damna adferat maxima. Ducis Bernhardi graves questus de non reddito in tempore equitatu Suedico, de non exhibitis duodecim millibus Lutetiana pactioneGa naar voetnoot7 promissis, de non admoto propius Lafortii exercitu, sero huc perlati, auditi tarde. Nunc rebus vulneratis admoventur remedia mittiturque in copias regis cis Rhenum imperium habiturus cardinalis ValettaGa naar voetnoot8 additis supplementis, ita ut omnes in Lotharingia, Alsatia et propius Rhenum Galli milites futuri putentur ad millia viginti. Literas ab ulterioribus Meti aut Argentorato locis habemus nullas insessis ab hoste itineribus prope Slestadium et Colmariam castra habente duce CaroloGa naar voetnoot9, | |
qui apud se habet pedites bis, equites quater mille. MansfeldiiGa naar voetnoot1 in Ringavia copiae feruntur esse peditum ad duodecim, equitum ad decem millia. GallassiiGa naar voetnoot2 autem exercitus, antequam se dispartiretur, numeratus dicitur ad decem equitum, viginti peditum millia. Horum pars ad Belgas properat, pars Rheno adsita utrinque incumbit. Nihil addo de Hungariae regeGa naar voetnoot3, qui magnas adducere copias dicitur, omni a Turca belli metu expeditus. Haec viris fortibus non animum excutere, sed diligentiam addere debent; quam, ut verum fatear, multis in locis desidero. Exspectamus heic ab Anglia legatumGa naar voetnoot4, qui jam praemisit ad me amicitiae conciliatores me neutiquam spernente. Videtur ea gens spectare adhuc velle, quid facturi sint alii, forte aliquando pro occasione ausura. Ajunt ipsi ad se e Brabantia missum e primoribus aliquemGa naar voetnoot5. Princeps CondaeusGa naar voetnoot6 nunc heic est, mittendus, ut creditur, ad compescendas tributarias et vectigalarias seditiones, quae cum aliis in locis, tum in Aquitania maxime insurguntGa naar voetnoot7. Mortem in carcere, non sine vulgi suspicionibus, obiit PuylaurentiusGa naar voetnoot8, matrimonii illiusGa naar voetnoot9, in quo nunc dissuendo episcopi laborant, opifex. Haec est rerum, quas nunc discimus summa. Siquid porro evenerit et via, quod spero, se dabit, non patiar te ignarum, pro cujus valetudine rebusque prosperis. Illustrissime Domine, Deum precor. 5 Iulii novi cal. 1635.
Norembergam in eo esse, ut ad duras satis conditiones ab imperatoreGa naar voetnoot10 accipiendas se paret, tristes undique intelligimus. Tuae Illustrissimae Dominationi
| |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato, apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. |
|