Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2154. 1635 juni 22. Aan Christina van ZwedenGa naar voetnoot1.Belli ejus, quod HispanoGa naar voetnoot2 indixit rex GalliaeGa naar voetnoot3, quod gerere coepit caesis eorum copiis oppidisque captis, causas orbi Christiano approbare cupiens duos libellos edidit: alterum pro se scriptum misit ad praefectosGa naar voetnoot4, alterum, in quo ipse loquitur, misit probandum parlamentisGa naar voetnoot5, in quo imitatus Romanorum pro Graecis exemplum Belgas ad libertatem invitat. Utrumque Sacratissimae Majestati Tuae mitto, sunt enim quaedam in utroque communia, multa etiam propria. Iudicia, ut fieri amat, varia subsequentur, et quanquam ubique captatur romanensium gratia, tamen dubium non est, quin causa haec inter protestantes repertura sit fautores et plures et certiores. Res haec per annos triginta et plures a majore Christiani orbis parte exspectata spem facit futurum, ut Deus, qui e tenebris lucem novit educere, ex armis tam late sumptis viam sit reperturus ad pacem non minus late patentem ideoque et tutam et honestam. Contra GallasiusGa naar voetnoot6, cujus exercitus ad Philipsburgum scaphis primum, inde ponte facto transgressus Rhenum, citeriore nunc ripa iter facit directum, ut creditur, in Treviros, Colonienses atque inde in Belgas. Rex suas e Lotharingia copias praeter eas, quae jam ante erant in eo tractu, missurum se dicit; et quin facturus sit, non dubito, cum, alioqui si in terram Belgicam incolumes pervenire possint, illae hostium copiae valde perturbaturae sint regis Batavorumque coepta per illas partes. Tantum animorum est in Gallis sub rege maxime tam forti atque felice, ut credi aliud non debeat quam inchoatum opus omnibus viribus, quae sive pecuniam, sive homines, sive alia bello necessaria spectamus maxima sunt, prosecuturos. Deo commendandus est successus qui, Serenissima ac Potentissima regina, Domina mea Clementissima, Tuam Sacratissimam Majestatem sospitem florentemque servet. Tuae Augustissimae Majestati subditus obedientissimus
| |
Lutetiae, 22 Iunii novi cal. 1635. |