Bijlage no. 6
Brief van A. Oxenstierna aan Lodewijk XIIIGa naar voetnoot1 dd. 6 januari 1635.
Serenissime ac Potentissime Rex,
Domine clementissime,
Quo magis constet de amico gratoque animo clementissimae Reginae meaeGa naar voetnoot2 rectorumque regni SueciaeGa naar voetnoot3 pro hactenus praestito amico affectu ac benevolentia ac meo quoque pro Maiestatis Vestrae in me favente benignitate atque magis ac magis occasio detur eidem Vestrae Maiestati perstandi in tam amica ac benigna voluntate, e re existimavi legatum Suae Regiae Maiestatis Reginae meae regnique nomine ea potestate mihi concessa mittere magnificum et nobilem Dominum Hugonem Grotium dictae Suae Regiae Mai. consiliarium, quem multas ob causas acceptum fore Regiae Mai. Vestrae confido, rogoque, ut ei tanquam mihi aut ipsis regni Suedici rectoribus fidem habeat Vestra Maiestas amicoque in Reginam regnumque Sueciae animo, in me benevolente, audiat ea, quae nomine nostro dicturus sit et quae pro horum temporum ratione ostendenda habeatGa naar voetnoot4 Vestrae Maiestati.
Illud spondere possum clementissimae meae Reginae rectoribusque regnoque Sueciae nunquam defore gratum mihique addictum et obsequentem in Majestatem Vestram animum neque passuros ullas abire occasiones, quibus id demonstrari possit.
Quas exspectans Deum precabor, Rex Potentissime, ut paterna cura tueatur vitam, incolumitatem ac solium Vestrae Maiestatis, quippe qui sim haberique semper cupiam.
S.ae Regiae Majestatis Vestrae
Dabam Moguntiaci,
die XXVII Decembris
Anno MDCXXXIV.
Humillimus et obsequentissimus servitor
Axelius Oxenstierna m.p.