Bijlage no. 7
Brief van A. Oxenstierna aan P. SeguierGa naar voetnoot1 dd. 6 januari 1635.
Illustrissime Domine,
Cum hoc tempore nomine clementissimae meae ReginaeGa naar voetnoot2 Regnique Sueciae Legatum ex potestate mihi credita mittam ad Regem ChristianissimumGa naar voetnoot3 Magnificum et Nobilem Dominum Hugonem Grotium dictae suae Regiae Majestatis consiliarium eique negotia non exigui momenti commiserim, eodem nomine ac meo peculiari rogandum obnixe existimavi Illustrissimam Dominationem Vestram eadem ut negotia Legatumque commendatum sibi habeat proque maximis virtutibus suis, quibus testimonium non Gallia tantum, sed omnes gentes praebent, et pro singulari auctoritate, qua apud Regem Christianissimum regnumque pollet, det operam, ut clementissimae meae Reginae Regnoque Sueciae amicitia tanti Regis, mihi vero ejusdem favor ac benignitas constent et augescant.
Pro quo beneficio et clementissimae meae Reginae Regnique perpetuam Vestrae Illustrissimae Dominationi amicitiam et quaecunque a me speciatim proficisci possunt officia polliceor.
Quibus Illustrissimam Dominationem Vestram ad prosperrima quaevis Deo diligentissime commendo.
Dabam Moguntiaci,
die XXVII Decembris
MDC.XXXIV.
Illustrissime etc.