Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2126. 1635 mei 31. Van S. JohnsonGa naar voetnoot1.Excellentissime Legate, et Patrone mi incomparabilis, Tuas accepiGa naar voetnoot2 et summa cum voluptate legi perlegique, sed conscius mihimet nihilominus de meritorum penuria, quae mihi abunde satis superque ascribere candidus amor tuus humaniori affectu praegnans dignatus est. Nec in tuis ad me solum cor tuum benevole aperuisti, sed tuis ad reverendissimum archiepiscopumGa naar voetnoot3 ab ipso thesauri instar habitis abundantius vota et desideria amica effudisti, sic enim literis perlectis mihi solatii magni loco referebat Illustrissimus praesulGa naar voetnoot4; a quo antehac reciprocas accepisses, si gravia quaedam negotia non intervenissent. Hoc mihi, tibi suo nomine significare mandabat: Condignas igitur ab ipso gratias expectes, sed a me, qui persolvendo impar prorsus sum vel dictis vel factis, non alia tibi promitte quam quae cor et mens sincera te digna excogitare queat. Quae hic cum in privatis tum in publicis agitantur, si grata fortassis tibi sint, non gravabor inserere. D. RiviusGa naar voetnoot5, advocatus regius, recens librumGa naar voetnoot6 de re non vulgari, scilicet, historiam rei navalis edidit et Dominus SeldenusGa naar voetnoot7, qui te, si ullum mortalium, summo prosequitur honore, parat divulgationem libri, qui diu latuit de maris dominioGa naar voetnoot8, ex mandato principisGa naar voetnoot9 facit, nec tantum classe, sed | |
calamo pugnare decretum esse videtur; classis ad praelium fere parata, sed liber nondum praelo datus. D. IuniusGa naar voetnoot1, bibliothecarius regius, e cultoribus tuis non postremus in catena graeca super Iob edendaGa naar voetnoot2 totus est neque te celabo, cum literarum bonum aliqua ratione spectet, me codices manuscriptos non contemnendos, sed ut ϑήϱαμα ϰαλὸν ex Germania advexisse. Habes hic designationem schedulaGa naar voetnoot3 notatam; unum denique restat, de cuius notitia te maximopere gaudere certus scio. D. AnstrutherusGa naar voetnoot4 iam exlegatus, si ita loqui licet, amplam satis fortunam nactus est naturae non regis dono, mortuo enim coniugis fratreGa naar voetnoot5 absque mascula prole possessiones et bona haereditaria in ipsam descendere. Ulterius te a tuis negotiis non divellam. Vale, vir incomparabilis, et me amare ne desiste, qui semper maneo Tuus in omni officio paratissimus
| |
Londini. XXI. Maii. St. v. MDCXXXV.
Si rescribis, Oxonii expectabo literas, hodie enim hinc discedo. | |
Adres: Illustrissimo et Clarissimo Viro Hugoni Grotio, Reginae regnique Suedici Legato, literarum facile Principiss. Lutetiam. In dorso schreef Grotius: 21 Maii vet. st. 1635. Iohnsoon. |
|