Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2123. 1635 mei 28. Van A. OxenstiernaGa naar voetnoot2.Illustrissime Domine legate, Iter meum, de cujus progressio Diepa te ultimis meisGa naar voetnoot3 feci certiorem, contrariis aliquantum ventis prolongatum, ita tamen successit, ut die XII hujus mensis salvis omnibus divina gratia portum Gureum attigerim. Fuit quidem mihi propositum recta Hamburgum ire, sed, quod excusaret sese capitaneus navis ceu mandatum sibi non esset progredi ulterius et mihi considerabile videbatur praetermittere hanc occasionem videndae hujus reipublicae tantopere cum rationibus patriae meae et confoederatorum immixtae. Eaque propter hanc urbem die sequenti ingressus a Dominis Ordinibus Generalibus honorifice exceptus et habitus sum. Inveni apud eosdem habita pro ratione temporis brevi communicatione singularem affectum et propensionem erga causam communem omniaque ita disposita, ut post hanc jam Dei clementia concessam Gallis victoriamGa naar voetnoot4 crastina die futuram conjunctionem exercituum sperem appareatque sine dubio prosequuturos eandem, quantum fortuna dederit. Ingens sane Dei beneficium futurum, ut speramus, levamento rebus Germanicis. Diversa quidem mihi afferuntur e Saxonia asserentibus quibusdam electorem SaxonemGa naar voetnoot5 jam longius progressum in negocio pacis aliis contra tenentibus omnia adhuc esse integra. Quicquid sit, maturabo, quantum fieri possit, meum eo adventum rebus restaurandis, si qua ejus spes sit. Quae apud vos agantur e literis tuis expecto. Interim urge, quemadmodum sine dubio facis, solutionem pecuniae; si tota summa haberi possit, tanto melius, | |
sin non, accipiendum quod dabitur. Adhibe etiam operam, ut legatio promissa maturetur in Saxoniam nomine Christianissimi regisGa naar voetnoot1 ad promovendam negociationem meam et commoda communia. Mitto ad regem literas gratulatoriasGa naar voetnoot2 ob victoriam de principe ThomaGa naar voetnoot3; tu quoque eandem verbis ornare haud omittes. Vale. Dabantur Hagae Comitis, die XIIX Maij M.D.C.XXXV. Tuus amicissimus
| |
Urgeto, ut legatus a rege Galliae in Saxoniam destinatus quantocius expediatur. | |
Onder aan de recto-zijde van de brief: Dno Grotio. |
|