Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2041. 1635 maart 30. Aan S. PetitGa naar voetnoot6.Legum Atticarum egregiam συναγωγὴνGa naar voetnoot7, vir praestantissime, cum notis exquisita eruditione refertis in Germaniam mihi destinatum munus accepi in Galliam, ubi perveneram legationis causa mihi a reginaGa naar voetnoot8 regnoque Suedico injunctae. Tam saepe me beneficiis obligas, ut nova verba mihi desint ad agendas gratias consumptis jam veteribus. Ergo quid debeam pro tam benevolo animo, et pro tam eximio munere, animo melius recolam quam exprimam sermone. Ego nunc quod reddam, nihil habeo, nisi ut Deum precer, tibi ut vitam et valetudinem et res florentes praestet, ut tranquillo in otio multa nobis talia possis procudere. Illud addam, si qua unquam se ostendat materia, in qua possim te quanti faciam ostendere, non tibi id quam mihi gratius fore. Vale, vir nate ad bene de literis merendum. 30 Martii, 1635. |