Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1998. 1635 maart 8. Aan Christina van ZwedenGa naar voetnoot5.Serenissima ac potentissima regina, Domina mea clementissima, Legationis, quam mihi magnus sacratissimae majestatis tuae cancellariusGa naar voetnoot6 ex potestate, quam ab ea accepit, nuper injunxit, eventum qua debeo fide renuntiaturus hoc primum significandum habeo solennia omnia honorifice peracta. Nam et marescallus Franciae DetraeusGa naar voetnoot7 in urbem me regio iussu deduxit et iussu eodem dux MercaeuriusGa naar voetnoot8, ducis VerdocinensisGa naar voetnoot9 filius, obviam mihi factus me perduxit ad regemGa naar voetnoot10, qui Silvanecti erat, qui et comiter me excepit postquam transivi per armatas cohortes praetorias, qui magnus heic honos habetur, et audivit benigne iisque respondit verbis, quae spem mihi facerent boni et honesti foederis. Veneti legatiGa naar voetnoot11 magnam in majestatem tuam reverentiam multis cum factis testatam satis praedicare nequeo. Nobiles hic Poloni omnes cum sacratissima majestate tua bellum magis quam inducias loquuntur. Sunt et qui, si quid imperatoriGa naar voetnoot12 humanitus eveniat, ei regi fastigium Caesareum votis aut tacito etiam ambitu destinent, ut remoto ab omni religionum studio odioque. | |
Ego postquam cardinalem ducem Riceliacum principesque regii sanguinis - id enim mihi restat - videro propiusque et res introspexero et animos Gallorum, certiora etiam tuae regiae Majestati potero significare. Nunc illo contentus ero regi amicitiae constantiam a tua Majestate meis oblatam verbis nuntiumque prosperae valetudinis ac rerum tuae Majestatis fuisse gratissima. Deus, Serenissima ac Potentissima Regina ac Domina mea Clementissima, solium Tuae Majestatis stabiliat bono publico Suediae orbisque Christiani. XXVII Febr./VIII Martii MDCXXXV, Lutetiae. Sacratissimae Majestatis tuae humillimus
| |
Adres: Serenissimae ac Potentissimae Reginae Christinae, Reginae Sueciae, Gothorum, Vandalorum etc. |
|