Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot1915. [1634 maart] Aan J.F. Gronovius2.Ad iuris studium nunc quoque te adhortor, in quo si id tantum agis, ut rem facias, paucis delibatis compendiis statim ad forenses scriptores tibi convolandum erit. Sin hic quoque percoctam sapientiam et nomen eximium optas, non aliunde iuris Quiritium cognitionem spera quam ex Cuiacio3, qui solus suffecerit: adeo ille omnia istius studii arcana pervidit et quibus e fontibus cuncta fluerint. Vigelium4 non ut ediscas aut saepe lectites suadeo, sed ut habeas sicut indices habemus, ad quos recurrere interdum solet hesitans memoria. Scholasticae istae disputationes parum prosunt ad sapientiam, ad parandum foro et subitaneo certamini ingenium nonnihil, quasi militiae togatae prolusiones. Has quoque ut duplex sit utilitas occupari velim in iis iuris Romani partibus, quas usus nostri seculi comprobavit, qualis praecipue est illa de Contractibus. Ante omnia Institutionibus latinis optimum Graecum interpretem coniunge Theophilum5. Deinde ad lectionem Pandectae et Codicis et postremarum Constitutionum6 progredere; quo magis ea leges, eo maior tibi lux affulgebit interposita, ut dixi, Cuiacianorum operum lectione, ad quae etiam confugias suadeo, quoties in alicuius loci intellectu haesitas digitum tibi intendente ad hoc Gothofredo7 | |
[p. 235] | |
7 in margine editi a se corporis. Constitutiones | |
illas, quas vulgus Novellas1 vocat, Graece scriptas Graece lege addita interpretatione vetere non spernanda. |
|