Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1826. 1633 maart 23. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Est in hac urbe, vir optime, Michael GellingusGa naar voetnoot2 ex judaeo factus ante annos hos XVII. bona fide - quantum judicare licet - Christianus. In rabbinicis scriptis vertendis video eum feliciter versari. Et velim ab eo verti librum Iosephi Albi de FundamentisGa naar voetnoot3. Hic non invenit, quae illi ad vitam mediocriter sustentandam et ad labores tales sunt necessaria. Nec multis illi opus est, ἀγάμῳ ϰαὶ ἀγόνῳGa naar voetnoot4. Annos habet aetatis XXXVI. Rogavit explorarem, an opera sua in Hollandia posset esse publico fructuosa, ipsi non plane sterilis. Dixi, quod verum est, me vix quenquam illis in locis amicum habere praeter te, ex quo sciscitaturum me, an aliqua spes affulgeat propter quam migrationem instituere posset. Vel ipsum illud quod velum legis deposuit et in rebus arctis Christum nobiscum colere perseverat, tanti mihi videtur, ut aliqua de eo cogitatio suscipi debeat. Sed tibi talia operose commendare injuriam sit facere tuae bonitati. Vale cum optima uxoreGa naar voetnoot5, familia, amicis. 13/23 Martii 1633. Tuus totus
|
|