Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1799. 1632 november 24. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot2.Ad literas tuas 12 Novembris ad me quas dedisti, mi frater, non multum habeo quod respondeam, nisi quod opto rectam meam valetudinem tibi ac per te parentibus nostris uxorique tuaeGa naar voetnoot3 et amicis caeteris esse cognitam. PetrumGa naar voetnoot4 quamprimum ad alia studia transferri velim, ne inutilis abeat aetas rebus discendis praecipue idonea. Rhenoberca obsideri hic dicitur. Id si ita est, intumebunt nostris animi. Locus, quo Cunaei consilium refellitur, est in editione Blaviana in octavo p. 322Ga naar voetnoot5. Id nunc respondeo, quia literae tuae ejus argumenti scriptae tertio Septembris valde veteres, id est nunc primum ad me venerunt. Ego in re mea quid fieri possit, non video praeter illud unum, ut manifestum faciamus omnibus paratum me fuisse ea omnia postulare, quae sine innocentiae meae proditione salvaque existimatione postulari poterant; quod pridem factum utinam esset, nec quo minus fieret, per me stetit. Vale cum parentibus dulcissimis et iis omnibus, qui nobis bene volunt. 24 Nov. 1632. Hamburgi. Tui amantissimus frater
|
|