Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1771. 1632 [eind juli]. Van G.J. VossiusGa naar voetnoot2.S.P. Me nec silere aequum puto nec longas dare literas opus eunte ad te heroina dimidio tui, quae curatius cognoscenda cuncta expediet quam per literas ego facturus essem. De rebus tuis nihil aeque scripto opus quam summos et viros et amicos eandem retinere sententiam nimirum recte facturum te, si proceres scripto compelles, sedem ut tibi in Batavia dent. Sed facile assentiunt, id antequam fiat, videndum, an princepsGa naar voetnoot3 fidem dare velit effectum se daturum, quantum in se sit, ne repulsum feramus. Alioqui ille si impromptior, o quanto satius fueritGa naar voetnoot4, ut opera utatur tua magnus Suecorum rexGa naar voetnoot5 vel alius principum Europae, dummodo ne unus illeGa naar voetnoot6, quem dicere non sustineo. De quo quid fieret, valde metuo, ne unus ille dies magnorum esset malorum causa. Non possum plura scribere, quia ad hoc usque tempus me Isacius PontanusGa naar voetnoot7 distinuit, vir tui amantissimus. Et jam ex famula mea intelligo tuam abitum parare, quam et salutare et has literulas tradere coram volo. Amstelodami, MDCXXXIII. |
|