Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1817. 1633 februari 23. Aan H. von FriesenGa naar voetnoot7.Nobilissimo Juveni Henrico a Friesen Hugo Grotius S. Manere apud te, juvenis praestantissime, recentem mei memoriam, immemor ipse mei sim, ni gaudeam. Omnium literas amantium studiis prodesse volui semper, et forte adjuvi aliquos, te certe non potui, qui in te habes et lectiones et auxilia. Quin vero ex tui notitia didici, quantum in ipsa aetate praestare possit nativa ingenii nobilitas, diligentiae spiritu animata. Aliis aliquem ex antiquitate soleo pro exemplari proponere, tibi quem proponam extra te ipsum, non habeo. Ad publicum Germaniae statum quod attinet, protestantes, si concordes, ut esse dicuntur, manent, et dejectam nonnihil morte egregii regisGa naar voetnoot8 famam partium victoria aliqua rursus erigit, poterunt, ni fallor, aut partiri Germaniam, aut quod malim, aequa honestaque pace res suas locare in solido. | |
Ego siquid unquam potero, tibi quod ex usu sit, noli dubitare, quin id mihi quam tibi futurum sit laetius. Dab. 23 Febr. 1633. Hamburgi. |