Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot1746. 1632 februari 19. Aan Willem de Groot3.De negotio Suecico4, mi frater, nihil intelligo. Metuo, ne patriciis aut aulicis artibus rumor ibi spargatur me huic civitati devinctum esse; quod cum verum non sit mihique plena sit libertas de lare constituendo, tuae amicorumque predentiae relinquo hanc rem ita gubernare, ut nec ego me ingerere videar nec falsae famae, quae obvenire possent, commoda avertam. Vale, mi frater. Instrumenta Magallanicae litis5, de quibus scripsi, exspectabo. 19 Februarii 1632. Tui amantissimus frater
|
|