Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1732. 1632 januari 19. Aan M. RuarusGa naar voetnoot10.Quas ad me in Galliam destinaveras literas, Ruare doctissime, eae me in patria deprehenderunt, quo veneram amicorum vocatu existimantium et tempore et meae in patriam fidei haud dubiis experimentis mitigatos esse animos eorum, qui per nostram ruinam in potentatum reipublicae viam sibi fecerant. Sed vix me his in locis posueram, cum magnas video illius tempestatis superesse reliquias, quibus difflandis an pares sint futuri qui aequiora sequuntur consilia, exitus in incerto est. Ego vero sive hic sive alibi sum futurus, vivam tui amans etGa naar voetnoot11 reverens, et si eos videro, quos jam commendastiGa naar voetnoot12 aut quos in posterum es commendaturus, | |
dabo operam, ut cognoscant valere apud me et auctoritatem tuam et cultum Polonici nominis. Quando vero tam benigne te offers, utar beneficio teque mihi sumam adjutorem, hae ut literae ad doctissimum CrelliumGa naar voetnoot1 curentur, cujus scriptaGa naar voetnoot2 quo magis lego hoc facio pluris. Tu vicissim si quid est, in quo utilis tibi esse possum, utere jure tuo atque impera. Vale, vir praestantissime. XIX Ianuarii MDCXXXIIGa naar voetnoot3. Tuo nomini addictissimus
|
|