Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1672. 1631 augustus 31. Aan J. Slupecki de KonaryGa naar voetnoot1.Generosissimo domino Georgio Slupecki de Conari, baroni, Amstelodamum.
Vivis nunc in urbe omnium, quas fama novit, commerciis florentissima, cui hactenus nihil praeter litterarum decus defuit. Tuus erit honor inter primos fuisse eorum, qui eo non ad Indicarum mercium, sed administrorum praeclarissimarum artium mercatum confluxere. Simul in eo es loco, in quem naves ab omni quod Oceanus pulsat littore venientes nihil rerum veterum, nihil novarum ignotum patiuntur. Novi diligentiam tuam, quae non patietur tam bonas occasiones effluere. Iamque fore praevideo, ut ex ista semente egregiam aliquando messem metat patria et amici. Quos inter si me, quamvis longe positum, esse pateris, erit id mihi aut in adversis ingens solatium aut in laetis summa pars gaudii. Deum rogo, ut tibi tuisque et nunc et in posterum det omnia, quae piis votis expeti jus fasque est. 31 Aug. 1631. T. gen. addictiss.
|