Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1646. 1631 juni 19. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot5.Incipiam responsum ab ultima literarum tuarum parte, in qua quod mones de vultu nostro hoc tempore non omnium oculis proponendo prudenter abs te cogitatum judico. Adde quod ita mihi semper ingenium fuit, ut non amem ista pompatica. PhaenissarumGa naar voetnoot6 ad nos exemplaria mittas rogo, quanta commode per mare mitti poterunt. Siquis amicus huc ire anteverterit, aliqua saltem. | |
De Flandrica expeditione rumor hic est consilia principis per homines ipsius gloriae inimicos ad hostes emanasse. Regina materGa naar voetnoot1 de illo rumore, cui et ego et tota haec civitas fidem adhibueramus in literis ad regem conqueritur a cardinaliGa naar voetnoot2 confictum, ut talium rerum metu ipsa in longinquiora avehatur, neque puto eam conjectura falli, agitare hoc cardinalem, qui nunc in urbe est; Rex autem ad Sancti Germani vapidiuscule se habens, quam ob causam calidulis utitur. Mirum quam suspicio illa de minus firma regis valetudine adversus cardinalem cunctos excitet, et regii fratrisGa naar voetnoot3 spes omnibus ostentet. Captus est typographus, qui libellos in cardinalem perquam virulentos ediderat, et dubitatur, quis exitus futurus sit, si ad parlamentum appellaverit causis publicis privatisque in cardinalem incensum. Vident qui res suo nutu agunt, illam auctoritatem edictorum, quae a domestico regis comitatu petebatur, suspectam esse populo ita, ut nemo in eo edicto pecuniam credere voluerit. Nunc reditur ad parlamentum. Sed ejus senatores dicunt, antequam sententiam dicant, videndum, an tutum sit sententiam dicere et an maneat illud nuper regis decretum, quo ab omnibus negotiis publicis sine more arcentur. Argentoratum clausis jam aditibus obsidium exspectat nec id animi Gallis esse video, ut subveniant laborantibus. Quid Helvetii sint facturi, dubito. Italicae pacis ordinem invertere Hispani volunt et Mantuae restitutionem extremo servare loco fiducia haud dubie novorum in Gallia motuum, ad quod extincto religionis incendio non desunt novae faces. Vale cum optimis parentibus et amicis, nostrique memoriam servate. 19 Iunii 1631. Adhuc precor GoliumGa naar voetnoot4 interpelles, ut si nihil aliud SchickardoGa naar voetnoot5, ne frustra exspectet, significem. Tui amantissimus frater
|