Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1592. 1631 februari 22. Aan C. SarraviusGa naar voetnoot4.Magna sunt beneficia, quae etiam preces anteveniunt, quale est, quod tu in TreseliumGa naar voetnoot5, id est in me, praestitisti. Mihi enim fieri arbitror, quod et popularibus et amicis bene fit. Bene succederet Treselio Rothomagensis habitatio, si ex Catonis votoGa naar voetnoot6 fora ibi muricibus strata essent. Sed jam pridem ferax est vitilitigatorum Normannia. Quo magis gratulor ei contigisse morbi ejus bonos medicos, veros Iustitiae sacerdotes, qualis tu es ante caeteros, supra legum cognitionem pertinctus iis literis, quas qui humaniores vocarunt, ii demum mihi verum earum usum videntur intellexisse. Quare nihil aliud te rogabo, nisi ut tui semper sis similis, et illud vetus Francicum: In hospites amorem serves atque ostendas. Hic novorum nihil est; omnia illa Compendium abierunt itaque de iis loqui compendifaciam. Sed fervet Sorbona, archiepiscopus hujus urbisGa naar voetnoot7, episcopi, qui hic sunt, cudendis censuris in dogmata, quae regulares Iesuitae, maxime per Hiberniam, verbis defendunt, per Angliam etiam scriptis tuentur, ut obsequium in episcopos exuant. Defendunt enim isti ecclesias particulares, ut loquuntur, recte gubernari etiam sine episcopis posse; qua in re pro puritanis faciunt. Et quia Confirmationis sacramentum praecipuum est ex iis, quae nisi ab episcopis conferri non solent, ajunt quicquid per eam confertur etiam aliunde haberi posse, per baptismum, per preces, per pia proposita; qua in re me non haberent dissentientem, si non aliud ageretur; nunc palam est eo haec tendere, ut sublata episcoporum necessitate unus vere sit episcopus, Romanus pontifex, qui caeteris omnibus, etiam non episcopis, et episcopis, tantum largiatur, quantum ipsi placet. Quae haud dubie eversio est canonum et regiminis ecclesiastici, cui in membris singulis praeest episcopus, universitati Episcoporum conventus. Sed homines ἀϰανόνιστοι ista non curant, ne ii quidem, qui se in speciali nomini canonicos vocant. Nisi inde forte dicti sint, quod canonas, id est annuas pensiones, recipere non negligant. | |
Vale, vir amplissime, et fer jocantem; sunt enim nunc hilaria. Causae Treselianae instrumenta et adversarii molitiones vidi. Si quid mei est judicii, magna est hujus et injuria et ἀναισχυντία. Lutetiae, 22 Febr. 1631. |
|