Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1427. 1629 september 25. Van C. le BeauclercGa naar voetnoot1.Quas tibi gratias agere debeam nescio, vir eruditissime et mihi charissime. Caluit in me ultra vires meas animus ad laetitiam videns in epistola tua, quanta me vis benevolentia complecti rogando me aliquem meorum ducem habeant comites HohenloiiGa naar voetnoot2. Non in me tanta vanitas est, ut tanto me honore dignum existimem. Nec tamen recusavi et obtuli quicquid pro tenui facultate mea facere possum non ignorans, quid illorum antiquissimae nobilitati et virtutibus et tuae praesertim commendationi debetur. Sed cum muneribus privatim et publice gerendis aetas mea provecta me reddat invalidum ideoque prorsus inutilis efficiar, alios invenerunt aptiores ad hoc munus implendum. Optatum et paulo citius quam speratum successum deditionis Sylvae Ducis mihi nuncias, ingentes gratias referre debemus Deo Optimo Maximo et suppliciter illum orare, ut Respublica vestra, quae solis virtutis nixa radicibus ad tantum potentiae robur invaluit, talia semper faciat nec unquam in bellicis rebus aut animus eius aut fortuna lassetur, dummodo memor sit beneficiorum, quae a regibus nostris in eam collata sunt. Quod Leodienses opem eorum implorant, res magni ponderis est et existimo non esse contemnendos. Vale, vir doctissime, et me tibi promptum, devotum et fidelem in aevum omne mansurum firmiter crede. De Fontepulchraeaquae XXVa Septembris 1629. Tuus observantissimus
| |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius en son logis au fauxbourg St Germain. |
|